I
Visio Isaiae, filii Amos, quam vidit super Iudam et Ierusalem, in diebus Oziae, Ioathan, Achaz, et Ezechiae, regum Iuda.
Audite, caeli, et auribus percipe, terra, quoniam Dominus locutus est.
‘Filios enutrivi, et exaltavi; ipsi autem spreverunt me.
Cognovit bos possessorem suum, et asinus praesepe domini sui;
Israel autem me non cognovit, et populus meus non intellexit.’
Vae genti peccatrici, populo gravi iniquitate,
semini nequam, filiis sceleratis!
dereliquerunt Dominum,
blasphemaverunt Sanctum Israel;
abalienati sunt retrorsum.
Super quo percutiam vos ultra,
addentes praevaricationem?
omne caput languidum, et omne cor moerens.
A planta pedis usque ad verticem, non est in eo sanitas;
vulnus, et livor, et plaga tumens,
non est circumligata, nec curata medicamine, neque fota oleo.
Terra vestra deserta, civitates vestrae succensae igni;
regionem vestram coram vobis alieni devorant,
et desolabitur sicut in vastitate hostili.
Et derelinquetur filia Sion ut umbraculum in vinea,
et sicut tugurium in cucumerario,
et sicut civitas quae vastatur.
Nisi Dominus exercituum reliquisset nobis semen,
quasi Sodoma fuissemus, et quasi Gomorrha similes essemus.
Audite verbum Domini, principes Sodomorum;
percipite auribus legem Dei nostri, populus Gomorrhae.
‘Quo mihi multitudinem victimarum vestrarum?’ dicit Dominus.
‘Plenus sum holocausta arietum, et adipem pinguium,
et sanguinem vitulorum et agnorum et hircorum, nolui.
Cum veniretis ante conspectum meum,
quis quaesivit haec de manibus vestris,
ut ambularetis in atriis meis?
Ne offeratis ultra sacrificium frustra, incensum abominatio est mihi.
Neomeniam et sabbatum, et festivitates alias, non feram;
iniqui sunt coetus vestri.
Calendas vestras, et solemnitates vestras odivit anima mea;
facta sunt mihi molesta, laboravi sustinens.
Et cum extenderitis manus vestras, avertam oculos meos a vobis,
et cum multiplicaveritis orationem, non exaudiam;
manus enim vestrae sanguine plenae sunt.
Lavamini, mundi estote,
auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis,
quiescite agere perverse, discite benefacere;
quaerite iudicium, subvenite oppresso,
iudicate pupillo, defendite viduam.
Et venite, et arguite me,’ dicit Dominus.
‘Si fuerint peccata vestra ut coccinum, quasi nix dealbabuntur;
et si fuerint rubra quasi vermiculus, velut lana alba erunt.
Si volueritis, et audieritis me, bona terrae comeditis.
Quod si nolueritis, et me ad iracundiam provocaveritis,
gladius devorabit vos, quia os Domini locutum est.’
Quomodo facta est meretrix civitas fidelis, plena iudicii?
Iustitia habitavit in ea, nunc autem homicidae.
Argentum tuum versum est in scoriam; vinum tuum mistum est aqua.
Principes tui infideles, socii furum.
Omnes diligunt munera, sequuntur retributiones.
Pupillo non iudicant, et causa viduae non ingreditur ad illos.
Propter hoc ait Dominus, Deus exercituum, Fortis Israel,
‘Fieu! consolabor super hostibus meis, et vindicabor de inimicis meis.
Et convertam manum meam ad te,
et excoquam ad puram scoriam tuam, et auferam omne stannum tuum.
Et restituam iudices tuos ut fuerunt prius,
et consiliarios tuos sicut antiquitus;
post haec vocaberis civitas iusti, urbs fidelis.’
Sion in iudicio redimetur, et reducent eam in iustitia.
Et conteret scelestos, et peccatores simul;
et qui dereliquerunt Dominum consumentur.
Confundentur enim ab idolis quibus sacrificaverunt,
et erubescetis super hortis quos elegeratis,
cum fueritis velut quercus defluentibus foliis,
et velut hortus absque aqua.
Et erit fortitudo vestra ut favilla stuppae,
et opus vestrum quasi scintilla,
et succendetur utrumque simul, et non erit qui extinguat.
II
Verbum quod vidit Isaias, filius Amos, super Iuda et Ierusalem.
Et erit in novissimis diebus,
praeparatus mons domus Domini in vertice montium,
et elevabitur super colles;
et fluent ad eum omnes gentes, et ibunt populi multi, et dicent,
‘Venite, et ascendamus ad montem Domini,
et ad domum Dei Iacob,
et docebit nos vias suas, et ambulabimus in semitis eius,’
quia de Sion exibit lex, et verbum Domini de Ierusalem.
Et iudicabit gentes, et arguet populos multos;
et conflabunt gladios suos in vomeres, et lanceas suas in falces.
Non levabit gens contra gentem gladium,
nec exercebuntur ultra ad praelium.
Domus Iacob, venite, et ambulemus in lumine Domini.
Projecisti enim populum tuum, domum Iacob,
quia repleti sunt ut olim, et augeres habuerunt ut Philisthiim,
et pueris alienis adhaeserunt.
Repleta est terra argento et auro, et non est finis thesaurorum eius.
Et repleta est terra eius equis, et innumerabiles quadrigae eius.
Et repleta est terra eius idolis;
opus manuum suarum adoraverunt, quod fecerunt digiti eorum.
Et incurvavit se homo, et humiliatus est vir; ne ergo dimittas eis.
Ingredere in petram,
et abscondere in fossa humo a facie timoris Domini,
et a gloria maiestatis eius.
Oculi sublimes hominis humiliati sunt,
et incurvabitur altitudo virorum;
exaltabitur autem Dominus solus in die illa.
Quia dies Domini exercituum super omnem superbum, et excelsum,
et super omnem arrogantem, et humiliabitur;
et super omnes cedros Libani sublimes et erectas,
et super omnes quercus Basan,
et super omnes montes excelsos, et super omnes colles elevatos,
et super omnem turrim excelsam, et super omnem murum munitum,
et super omnes naves Tharsis, et super omne quod visu pulchrum est,
et incurvabitur sublimitas hominum, et humiliabitur altitudo virorum,
et elevabitur Dominus solus in die illa;
et idola penitus conterentur;
et introibunt in speluncas petrarum, et in voragines terra,
a facie formidinis Domini et a gloria maiestatis eius,
cum surrexerit percutere terram.
In die illa proiiciet homo idola argenti sui, et simulacra auri sui,
quae fecerat sibi ut adoraret,
talpas et vespertiliones.
Et ingreditur scissuras petrarum et in cavernas saxorum,
a facie formidinis Domini, et a gloria maiestatis eius,
cum surrexerit percutere terram.
Quiescite ergo ab homine, cuius spiritus in naribus eius est,
quia excelsus reputatus est ipse.
III
Ecce enim Dominator, Dominus exercituum,
auferet a Ierusalem et a Iuda validum et fortem,
omne robur panis, et omne robor aquae;
fortem, et virum bellatorem, iudicem,
et prophetam, et ariolum, et senem;
principem super quinquaginta,
et honorabilem vultu et consiliarium,
et sapientem de architectis, et prudentem eloquii mystici.
Et dabo pueros principes eorum, et effeminati dominabuntur eis;
et irruet populus, vir ad virum, et unusquisque ad proximum suum;
tumultuabitur puer contra senem, et ignobilis contra nobilem.
Apprehendet enim vir fratrem suum, domesticum patris sui;
‘Vestimentum tibi est, princeps esto noster,
ruina autem haec sub manu tua.’
Respondebit in die illa, dicens, ‘Non sum medicus,
et in domo mea non est panis neque vestimentum;
nolite constituere me principem populi.’
Ruit enim Ierusalem, et Iudas concidit,
quia lingua eorum et adinventiones eorum contra Dominum,
ut provocarent oculos maiestatis eius.
Agnitio vultus eorum respondit eis;
et peccatum suum quasi Sodoma prædicaverunt, nec absconderunt.
Vae animae eorum, quoniam reddita sunt eis mala!
Dicite iusto quoniam bene,
quoniam fructum adinventionum suarum comedet.
Vae impio in malum! retributio enim manuum eius fiet ei.
Populum meum exactores sui spoliaverunt,
et mulieres dominatae sunt eis.
Popule meus, qui te beatum dicunt, ipsi te decipiunt,
et viam gressuum tuorum dissipant.
Stat ad iudicandum Dominus, et stat ad iudicandos populos.
Dominus ad iudicium veniet cum senibus populi sui,
et principibus eius,
‘Vos enim depasti estis vineam, et rapina pauperis in domo vestra.
Quare atteritis populum meum, et facies pauperum commolitis?’
dicit Dominus Deus exercituum.
Et dixit Dominus, ‘Pro eo quod elevatae sunt filiae Sion,
et ambulaverunt extento collo, et nutibus oculorum ibant,
et plaudebant, ambulabant pedibus suis,
et composito gradu incedebant;
decalvabit Dominus verticem filiarum Sion,
et Dominus crinem earum nudabit.’
In die illa auferet Dominus ornamentum calceamentum, et lunulas, et torques, et monilia, et armillas, et mitras, et discriminalia, et periscelidas, et murenulas, et olfactoriola, et inaures, et annulos, et gemmas in fronte pendentes, et mutatoria, et palliola, et linteamina, et acus, et specula, et sindones, et vittas, et theristra.
Et erit pro suavi odore foetor, et pro zona funiculus,
et pro crispanti crine calvitium, et pro fascia pectorali cilicium.
Pulcherrimi quoque viri tui gladio cadent,
et fortes tui in praelio.
Et moerebunt atque lugebunt portae eius,
et desolata in terra sedebit.
IV
Et apprehendent septem mulieres virum unum in die illa, dicentes, ‘Panem nostrum comedemus, et vestimentis nostris operiemur; tantummodo invocetur nomen tuum super nos, aufer opprobrium nostrum.’ In die illa, erit germen Domini in magnificentia et gloria, et fructus terrae sublimis, et exsultatio his qui salvati fuerint de Israel. Et erit, omnis qui relictus fuerit in Sion, et residuus in Ierusalem, Sanctus vocabitur, omnis qui scriptus est in vita in Ierusalem. Si abluerit Dominus sordes filiarum Sion, et sanguinem Ierusalem laverit de medio eius, in spiritu iudicii, et spiritu ardoris. Et creabit Dominus super omnem locum montis Sion, et ubi invocatus est, nubem per diem et fumum, et splendorem ignis flammantis in nocte; super omnem enim gloriam protectio. Et tabernaculum erit in umbraculum, diei ab aestu, et in securitatem et absconsionem a turbine et a pluvia.
V
Cantabo dilecto meo canticum patruelis mei vineae suae.
Vinea facta est dilecto meo in cornu filio olei.
Et sepivit eam, et lapides elegit ex illa, et plantavit eam electam;
et aedificavit turrim in medio eius,
et torcular exstruxit in ea;
et exspectavit ut faceret uvas, et fecit labruscas.
Nunc ergo, habitatores Ierusalem et viri Iuda,
iudicate inter me et vineam meam.
Quid est quod debui ultra facere vineae meae, et non feci ei?
An quod exspectavi ut faceret uvas, et fecit labruscas ?
Et nunc ostendam vobis quid ego faciam vineae meae:
auferam sepem eius, et erit in direptionem;
diruam maceriam eius, et erit in conculcationem.
Et ponam eam desertam; non putabitur et non fodietur:
et ascendent vepres et spinae,
et nubibus mandabo ne pluant super eam imbrem.
Vinea enim Domini exercituum domus Israel est;
et vir Iuda germen eius delectabile;
et exspectavi ut faceret iudicium, et ecce iniquitas;
et iustitiam, et ecce clamor.
Vae qui coniungitis domum ad domum,
et agrum agro copulatis usque ad terminum loci!
Numquid habitabitis vos soli in medio terrae ?
In auribus meis sunt haec, dicit Dominus exercituum,
‘Nisi domus multae desertae fuerint,
grandes et pulchrae, absque habitatore.
Decem enim iugera vinearum facient lagunculam unam,
et triginta modii sementis facient modios tres.’
Vae qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam,
et potandum usque ad vesperam, ut vino aestuetis!
Cithara, et lyra, et tympanum, et tibia,
et vinum in conviviis vestris;
et opus Domini non respicitis,
nec opera manuum eius consideratis.
Propterea captivus ductus est populus meus,
quia non habuit scientiam,
et nobiles eius interierunt fame,
et multitudo eius siti exaruit.
Propterea dilatavit infernus animam suam,
et aperuit os suum absque ullo termino;
et descendent fortes eius, et populus eius,
et sublimes gloriosique eius, ad eum.
Et incurvabitur homo, et humiliabitur vir,
et oculi sublimium deprimentur.
Et exaltabitur Dominus exercituum in iudicio;
et Deus sanctus sanctificabitur in iustitia.
Et pascentur agni iuxta ordinem suum,
et deserta in ubertatem versa ad vena comedent.
Vae qui trahitis iniquitatem in funiculis vanitatis,
et quasi vinculum plaustri peccatum!
qui dicitis, ‘Festinet, et cito veniat opus eius, ut videamus;
et appropiet, et veniat consilium sancti Israel, et sciemus illud!’
Vae qui dicitis malum bonum, et bonum malum;
ponentes tenebras lucem, et lucem tenebras;
ponentes amarum in dulce, et dulce in amarum!
Vae qui sapientes estis in oculis vestris,
et coram vobismetipsis prudentes.
Vae qui potentes estis ad bibendum vinum,
et viri fortes ad miscendam ebrietatem!
Qui iustificatis impium pro muneribus,
et iustitiam iusti aufertis ab eo!
Propter hoc, sicut devorat stipulam lingua ignis,
et calor flammae exurit,
sic radix eorum quasi favilla erit,
et germen eorum ut pulvis ascendet;
abiecerunt enim legem Domini exercituum,
et eloquium sancti Israel blasphemaverunt.
Ideo iratus est furor Domini in populum suum,
et extendit manum suam super eum, et percussit eum,
et conturbati sunt montes,
et facta sunt morticina eorum quasi stercus in medio platearum.
In his omnibus non est adversus furor eius,
sed adhuc manus eius extenta.
Et elevabit signum in nationibus procul,
et sibilabit ad eum de finibus terrae,
et ecce festinus velociter veniet.
Non est deficiens neque laborans in eo;
non dormitabit, neque dormiet;
neque solvetur cingulum renum eius,
nec rumpetur corrigia calceamenti eius.
Sagittae eius acutae, et omnes arcus eius extenti.
Ungulae equorum eius ut silex,
et rotae eius quasi impetus tempestatis.
Rugitus eius ut leonis;
rugiet ut catuli leonum, et frendet, et tenebit praedam.
Et amplexabitur, et non erit qui eruat.
Et sonabit super eum in die illa sicut sonitus maris,
aspiciemus in terrain, et ecce tenebrae tribulationis,
et lux obtenebrata est in caligine eius.
VI
In anno quo mortuus est rex Ozias, vidi Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum, et ea quae sub ipso erant replebant templum. Seraphim stabant super illud, sex alae uni, et sex alae alteri, duabus velabant faciem eius, et duabus velabant pedes eius, et duabus volabant. Et clamabant alter ad alterum, et dicebant, ‘Sanctus, sanctus, sanctus Dominus, Deus exercituum; plena est omnis terra gloria eius.’ Et commota sunt superliminaria cardinum a voce clamantis, et domus repleta est fumo. Et dixi, ‘Vae mihi, quia tacui, quia vir pollutus labiis ego sum, et in medio populi polluta labia habentis ego habito, et regem Dominum exercituum vidi oculis meis.’ Et volavit ad me unus de seraphim, et in manu eius calculus, quem forcipe tulerat de altari, et tetigit os meum, et dixit, ‘Ecce tetigit hoc labia tua, et auferetur iniquitas tua, et peccatum tuum mundabitur.’ Et audivi vocem Domini dicentis, ‘Quem mittam? Et quis ibit nobis?’ Et dixi, ‘Ecce ego, mitte me,’ et dixit, ‘Vade, et dices populo huic:
Audite audientes, et nolite intelligere;
et videte visionem, et nolite cognoscere.
Excaeca cor populi huius, et aures eius aggrava,
et oculos eius claude,
ne forte videat oculis suis,
et auribus suis audiat, et corde suo intelligat,
et convertatur, et sanem eum.’
Et dixi, ‘Usquequo, Domine?’ Et dixit,
Donec desolentur civitates absque habitatore,
et domus sine homine, et terra relinquetur deserta.
Et longe faciet Dominus homines,
et multiplicabitur quae derelicta fuerat in medio terrae.
Et adhuc in ea decimatio, et convertetur,
et erit in ostensionem sicut terebinthus,
et sicut quercus quae expandit ramos suos;
semen sanctum erit id quod steterit in ea.
VII
Et factum est in diebus Achaz, filii Ioathan, filii Oziae, regis Iuda, ascendit Rasin, rex Syriae, et Phacee, filius Romeliae, rex Israel, in Ierusalem, ad praeliandum contra eam, et non potuerunt debellare eam. Et nuntiaverunt domui David, dicentes, ‘Requievit Syria super Ephraim.’ Et commotum est cor eius, et cor populi eius, sicut moventur ligna silvarum a facie venti. Et dixit Dominus ad Isaiam, ‘Egredere in occursum Achaz, tu et qui derelictus est Iasub, filius tuus, ad extremum aquaeductus piscinae superioris in via agri Fullonis, et dices ad eum, Vide ut sileas, noli timere, et cor tuum ne formidet a duabus caudis titionum fumigantium istorum, in ira furoris Rasin, regis Syriae, et filii Romeliae; eo quod consilium inierit contra te Syria in malum, Ephraim, et filius Romeliae, dicentes, Ascendamus ad Iudam, et suscitemus eum, et avellamus eum ad nos, et ponamus regem in medio eius filium Tabeel. Haec dicit Dominus Deus:
Non stabit, et non erit istud,
sed caput Syriae Damascus, et caput Damasci Rasin;
et adhuc sexaginta et quinque anni,
et desinet Ephraim esse populus;
et caput Ephraim Samaria, et caput Samariae filius Romeliae.
Si non credideritis, non permanebitis.’
Et adiecit Dominus loqui ad Achaz, dicens, ‘Pete tibi signum a Domino Deo tuo, in profundum inferni, sive in excelsum supra.’ Et dixit Achaz, ‘Non petam, et non tentabo Dominum.’ Et dixit, ‘Audite ergo, domus David. Numquid parum vobis est molestos esse hominibus, quia molesti estis et Deo meo? Propter hoc dabit Dominus ipse vobis signum: ecce virgo concipiet, et pariet filium, et vocabitur nomen eius Emmanuel. Butyrum et mel comedet, ut sciat reprobare malum, et eligere bonum. Quia antequam sciat puer reprobare malum et eligere bonum, derelinquetur terra quam tu detestaris a facie duorum regum suorum. Adducet Dominus super te, et super populum tuum, et super domum patris tui, dies qui non venerunt a diebus separationis Ephraim a Iuda, cum rege Assyriorum. Et erit in die illa sibilabit Dominus muscae quae est in extremo fluminum Ægypti, et api quae est in terra Assur, et venient, et requiescent omnes in torrentibus vallium, et in cavernis petrarum, et in omnibus frutetis, et in universis foraminibus. In die illa radet Dominus in novacula conducta in his qui trans flumen sunt, in rege Assyriorum, caput et pilos pedum, et barbam universam. Et erit in die illa nutriet homo vaccam boum, et duas oves, et prae ubertate lactis comedet butyrum; butyrum enim et mel manducabit omnis qui relictus fuerit in medio terrae. Et erit in die illa, omnis locus ubi fuerint mille vites, mille argenteis, in spinas et in vepres erunt. Cum sagittis et arcu ingredientur illuc, vepres enim et spinae erunt in universa terra. Et omnes montes qui in sarculo sarrientur, non veniet illuc terror spinarum et veprium, et erit in pascua bovis, et in conculcationem pecoris.
VIII
Et dixit Dominus ad me, ‘Sume tibi librum grandem, et scribe in eo stylo hominis, Velociter spolia detrahe, cito praedare.’ Et adhibui mihi testes fideles, Uriam sacerdotem, et Zachariam, filium Barachiae, et accessi ad prophetissam, et concepit, et peperit filium. Et dixit Dominus ad me, ‘Voca nomen eius, Accelera spolia detrahere, Festina praedari, quia antequam sciat puer vocare patrem suum et matrem suam, auferetur fortitudo Damasci, et spolia Samariae, coram rege Assyriorum. Et adiecit Dominus loqui ad me adhuc, dicens, ‘Pro eo quod abiecit populus iste aquas Siloe, quae vadunt cum silentio, et assumpsit magis Rasin, et filium Romeliae, propter hoc ecce Dominus adducet super eos aquas fluminis fortes et multas, regem Assyriorum, et omnem gloriam eius, et ascendet super omnes rivos eius, et fluet super universas ripas eius; et ibit per Iudam, inundans, et transiens usque ad collum veniet. Et erit extensio alarum eius implens latitudinem terrae tuae, o Emmanuel!
Congregamini, populi, et vincimini;
et audite, universae procul terrae:
confortamini, et vincimini; accingite vos, et vincimini.
Inite consilium, et dissipabitur;
loquimini verbum, et non fiet, quia nobiscum Deus.
Haec enim ait Dominus ad me, ‘Sicut in manu forti erudivit me, ne irem in via populi huius, dicens, Non dicatis, Conjuratio, omnia enim quae loquitur populus iste, coniuratio est, et timorem eius ne timeatis, neque paveatis. Dominum exercituum ipsum sanctificate; ipse pavor vester, et ipse terror vester, et erit vobis in sanctificationem, in lapidem autem offensionis, et in petram scandali, duabus domibus Israel; in laqueum et in ruinam habitantibus Ierusalem. Et offendent ex eis plurimi, et cadent, et conterentur, et irretientur, et capientur.’ Liga testimonium, signa legem in discipulis meis. Et exspectabo Dominum qui abscondit faciem suam a domo Iacob, et praestolabor eum. Ecce ego et pueri mei quos dedit mihi Dominus in signum, et in portentum Israel a Domino exercituum, qui habitat in monte Sion, et cum dixerint ad vos, Quaerite a pythonibus et a divinis qui strident in incantationibus suis, numquid non populus a Deo suo requiret, pro vivis a mortuis? Ad legem magis et ad testimonium. Quod si non dixerint iuxta verbum hoc, non erit eis matutina lux. Et transibit per eam, corruet, et esuriet; et cum esurierit, irascetur. Et maledicet regi suo, et Deo suo, et suscipiet sursum, et ad terram intuebitur, et ecce tribulatio et tenebrae, dissolutio et angustia, et caligo persequens, et non poterit avolare de angustia sua.
IX
Primo tempore alleviata est terra Zabulon et terra Nephthali : et novissimo aggravata est via maris trans Iordanem Galilaeae gentium.
Populus qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam;
habitantibus in regione umbrae mortis, lux orta est eis.
Multiplicasti gentem, et non magnificasti laetitiam.
Laetabuntur coram te, sicut qui laetantur in messe;
sicut exsultant victores capta praeda, quando dividunt spolia.
Iugum enim oneris eius, et virgam humeri eius,
et sceptrum exactoris eius superasti, sicut in die Madian.
Quia omnis violentia praedatio cum tumultu,
et vestimentum mistum sanguine,
erit in combustionem, et cibus ignis.
Parvulus enim natus est nobis, et filius datus est nobis,
et factus est principatus super humerum eius:
et vocabitur nomen eius, Admirabilis, Consiliarius, Deus,
Fortis, Pater futuri saeculi, Princeps pacis.
Multiplicabitur eius imperium, et pacis non erit finis;
super solium David, et super regnum eius sedebit,
ut confirmet illud et corroboret in iudicio et iustitia,
amodo et usque in sempiternum;
zelus Domini exercituum faciet hoc.
Verbum misit Dominus in Iacob, et cecidit in Israel.
Et sciet omnis populus Ephraim, et habitantes Samariam,
in superbia et magnitudine cordis dicentes,
‘Lateres ceciderunt, sed quadris lapidibus aedificabimus;
sycomoros succiderunt, sed cedros immutabimus.
Et elevabit Dominus hostes Rasin super eum,
et inimicos eius in tumultum vertet.
Syriam ab oriente, et Philisthiim ab occidente;
et devorabunt Israel toto ore.
In omnibus his non est aversus furor eius,
sed adhuc manus eius extenta.
Et populus non est reversus ad percutientem se,
et Dominum exercituum non inquisierunt.
Et disperdet Dominus ab Israel caput et caudam,
incurvantem et refrenantem, die una.
Longaevus et honorabilis, ipse est caput;
et propheta docens mendacium, ipse est cauda.
Et erunt qui beatificant populum istum, seducentes;
et qui beatificantur, praecipitati.
Propter hoc super adolescentulis eius non laetabitur Dominus,
et pupillorum eius et viduarum non miserebitur,
quia omnis hypocrita est et nequam,
et universum os locutum est stultitiam,
in omnibus his non est aversus furor eius,
sed adhuc manus eius extenta.
Succensa est enim quasi ignis impietas;
veprem et spinam vorabit,
et succendetur in densitate saltus,
et convolvetur superbia fumi.
In ira Domini exercituum conturbata est terra,
et erit populus quasi esca ignis; vir fratri suo non parcet.
Et declinabit ad dexteram, et esuriet;
et comedet ad sinistram, et non saturabitur;
unusquisque carnem brachii sui vorabit:
Manasses Ephraim, et Ephraim Manassen;
simul ipsi contra Iudam.
In omnibus his non est aversus furor eius,
sed adhuc manus eius extenta.
X
Vae qui condunt leges iniquas,
et scribentes iniustitiam scripserunt,
ut opprimerent in iudicio pauperes,
et vim facerent causae humilium populi mei;
ut essent viduae praeda eorum, et pupillos diriperent.
Quid facietis in die visitationis,
et calamitatis de longe venientis?
Ad cuius confugietis auxilium?
Et ubi derelinquetis gloriam vestram, ne incurvemini sub vinculo,
et cum interfectis cadatis?
Super omnibus his non est aversus furor eius,
sed adhuc manus eius extenta.
Vae Assur! virga furoris mei et baculus ipse est;
in manu eorum indignatio mea.
Ad gentem fallacem mittam eum,
et contra populum furoris mei mandabo illi,
ut auferat spolia, et diripiat praedam,
et ponat illum in conculcationem quasi lutum platearum.
Ipse autem non sic arbitrabitur,
et cor eius non ita existimabit;
sed ad conterendum erit cor eius,
et ad internecionem gentium non paucarum.
Dicet enim, ‘Numquid non principes mei simul reges sunt?
Numquid non ut Charcamis, sic Calano?
Et ut Arphad, sic Emath?
Numquid non ut Damascus, sic Samaria?
Quomodo invenit manus mea regna idoli,
sic et simulacra eorum de Ierusalem et de Samaria.
Numquid non sicut feci Samaria, et idolis eius,
sic faciam Ierusalem et simulacris eius?’
Et erit, cum impleverit Dominus cuncta opera sua in monte Sion et in Ierusalem, visitabo super fructum magnifici cordis regis Assur, et super gloriam altitudinis oculorum eius. Dixit enim,
‘In fortitudine manus mea feci, et in sapientia mea intellexi;
et abstuli terminos populorum,
et principes eorum depraedatus sum,
et detraxi quasi potens in sublimi residentes.
Et invenit quasi nidum manus mea fortitudinem populorum;
et sicut colliguntur ova quae derelicta sunt,
sic universam terram ego congregavi;
et non fuit qui moveret pennam,
et aperiret os, et ganniret.’
Numquid gloriabitur securis contra eum qui secat in ea?
Aut exaltabitur serra contra eum a quo trahitur?
Quomodo si elevetur virga contra elevantem se,
et exaltetur baculus, qui utique lignum est.
Propter hoc mittet Dominator, Dominus exercituum,
in pinguibus eius tenuitatem;
et subtus gloriam eius succensa ardebit quasi combustio ignis.
Et erit lumen Israel in igne, et Sanctus eius in flamma;
et succendetur, et devorabitur spina eius et vepres in die una.
Et gloria saltus eius, et carmeli eius,
ab anima usque ad carnem consumetur;
et erit terrore profugus.
Et reliquiae ligni saltus eius prae paucitate numerabuntur,
et puer scribet eos.
Et erit in die illa: non adiiciet residuum Israel, et hi qui fugerint de domo Iacob, inniti super eo qui percutit eos; sed innitetur super Dominum, Sanctum Israel, in veritate. Reliquiae convertentur; reliquiae, inquam, Iacob ad Deum fortem. Si enim fuerit populus tuus, Israel, quasi arena maris, reliquiae convertentur ex eo; consummatio abbreviata inundabit iustitiam. Consummationem enim et abbreviationem Dominus Deus exercituum faciet in medio omnis terrae. Propter hoc, haec dicit Dominus Deus exercituum, ‘Noli timere, populus meus, habitator Sion, ab Assur; in virga percutiet te, et baculum suum levabit super te, in via Ægypti. Adhuc enim paululum modicumque, et consummabitur indignatio et furor meus super scelus eorum. Et suscitabit super eum Dominus exercituum flagellum, iuxta plagam Madian in petra Oreb; et virgam suam super mare, et levabit eam in via Ægypti. Et erit in die illa , auferetur onus eius de humero tuo et iugum eius de collo tuo, et computrescet iugum a facie olei.’
Veniet in Aiath, transibit in Magron,
apud Machmas commendabit vasa sua.
Transierunt cursim, Gaba sedes nostra;
obstupuit Rama, Gabaath Saulis fugit.
Hinni voce tua, filia Gallim, attende Laisa, paupercula Anathoth.
Migravit Medemena; habitatores Gabim, confortamini.
Adhuc dies est ut in Nobe stetur;
agitabit manum suam super montem filiae Sion,
collem Ierusalem.
Ecce Dominator, Dominus exercituum,
confringet lagunculam in terrore;
et excelsi statura succidentur, et sublimes humiliabuntur.
Et subvertentur condensa saltus ferro;
et Libanus cum excelsis cadet.
XI
Et egredietur virga de radice Iesse, et flos de radice eius ascendet.
Et requiescet super eum spiritus Domini,
spiritus sapientiae et intellectus,
spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis;
et replebit eum spiritus timoris Domini.
Non secundum visionem oculorum iudicabit,
neque secundum auditum aurium arguet;
sed iudicabit in iustitia pauperes,
et arguet in aequitate pro mansuetis terrae;
et percutiet terram virga oris sui,
et spiritu labiorum suorum interficiet impium.
Et erit iustitia cingulum lumborum eius,
et tides cinctorium renum eius.
Habitabit lupus cum agno, et pardus cum haedo accubabit;
vitulus, et leo, et ovis, simul morabuntur,
et puer parvulus minabit eos.
Vitulus et ursus pascentur, simul requiescent catuli eorum;
et leo quasi bos comedet paleas.
Et delectabitur infans ab ubere super foramine aspidis;
et in caverna reguli qui ablactatus fuerit manum suam mittet.
Non nocebunt,
et non Occident in universo monte sancto meo,
quia repleta est terra scientia Domini,
sicut aquae maris operientes.
In die illa radix Iesse, qui stat in signum populorum, ipsum gentes deprecabuntur, et erit sepulchrum eius gloriosum. Et erit in die illa, adiiciet Dominus secundo manum suam ad possidendum residuum populi sui, quod relinquetur ab Assyriis, et ab Ægypto, et a Phetros, et ab Ethiopia, et ab Ælam, et a Sennaar, et ab Emath, et ab insulis maris.
Et levabit signum in nationes, et congregabit profugos Israel,
et dispersos Iuda colliget a quatuor plagis terrae.
Et auferetur zelus Ephraim, et hostes Iuda peribunt;
Ephraim non aemulabitur Iudam,
et Iudas non pugnabit contra Ephraim.
Et volabunt in humeros Philisthiim per mare,
simul praedabuntur filios orientis;
Idumaea et Moab praeceptum manus eorum,
et filii Ammon obedientes erunt.
Et desolabit Dominus linguam maris Ægypti,
et levabit manum suam super flumen in fortitudine spiritus sui;
et percutiet eum in septem rivis,
ita ut transeant per eum calceati.
Et erit via residuo populo meo qui relinquetur ab Assyriis,
sicut fuit Israeli in die illa qua ascendit de terra Ægypt!.
XII
Et dices in die illa,
‘Confitebor tibi, Domine, quoniam iratus es mihi;
conversus est furor tuus, et consolatus es me.
Ecce Deus salvator meus;
fiducialiter agam, et non timebo,
quia fortitudo mea et laus mea Dominus,
et factus est mihi in salutem.”
Haurietis aquas in gaudio de fontibus salvatoris.
Et dicetis in die illa,
‘Confitemini Domino et invocate nomen eius;
notas facite in populis adinventiones eius;
mementote quoniam excelsum est nomen eius.
Cantate Domino, quoniam magnifice fecit;
annuntiate hoc in universa terra.
Exsulta et lauda, habitatio Sion,
quia magnus in medio tui Sanctus Israel.”
XIII
Onus Babylonis, quod vidit Isaias, filius Amos.
Super montem caliginosum levate signum:
exaltate vocem, levate manum, et ingrediantur portas duces.
Ego mandavi sanctificatis meis,
et vocavi fortes meos in ira mea,
exsultantes in gloria mea.
Vox multitudinis in montibus,
quasi populorum frequentium;
vox sonitus regum, gentium congregatarum.
Dominus exercituum praecepit militiae belli,
venientibus de terra procul, a summitate caeli;
Dominus, et vasa furoris eius, ut disperdat omnem terram.
Ululate, quia prope est dies Domini;
quasi vastitas a Domino veniet.
Propter hoc omnes manus dissolventur,
et omne cor hominis contabescet, et conteretur.
Torsiones et dolores tenebunt; quasi parturiens dolebunt;
unusquisque ad proximum suum stupebit,
facies combustae vultus eorum.
Ecce dies Domini veniet, crudelis, et indignationis plenus,
et irae, furorisque, ad ponendam terram in solitudinem,
et peccatores eius conterendos de ea.
Quoniam stellae caeli, et splendor earum,
non expandent lumen suum;
obtenebratus est sol in ortu suo,
et luna non splendebit in lumine suo.
Et visitabo super orbis mala,
et contra impios iniquitatem eorum;
et quiescere faciam superbiam infidelium,
et arrogantiam fortium humiliabo.
Pretiosior erit vir auro, et homo mundo obrizo.
Super hoc caelum turbabo, et movebitur terra de loco suo,
propter indignationem Domini exercituum,
et propter diem irae furoris eius.
Et erit quasi damula fugiens, et quasi ovis,
et non erit qui congreget.
Unusquisque ad populum suum convertetur,
et singuli ad terram suam fugient.
Omnis qui inventus fuerit occidetur,
et omnis qui supervenerit cadet in gladio;
infantes eorum allidentur in oculis eorum,
diripientur domus eorum, et uxores eorum violabuntur.
Ecce ego suscitabo super eos Medos,
qui argentum non quaerant, nec aurum velint;
sed sagittis parvulos interficient,
et lactantibus uteris non miserebuntur,
et super filios non parcet oculus eorum.
Et erit Babylon illa gloriosa in regnis,
inclyta superbia Chaldaeorum,
sicut subvertit Dominus Sodomam et Gomorrham.
Non habitabitur usque in finem,
et non fundabitur usque ad generationem et generationem;
nec ponet ibi tentoria Arabs, nec pastores requiescent ibi.
Sed requiescent ibi bestiae,
et replebuntur domus eorum draconibus,
et habitabunt ibi struthiones,
et pilosi saltabunt ibi;
et respondebunt ibi ululae in aedibus eius,
et sirenes in delubris voluptatis.
XIV
Prope est ut veniat tempus eius, et dies eius non elongabuntur. Miserebitur enim Dominus Iacob, et eliget adhuc de Israel, et requiescere eos faciet super humum suam; adiungetur advena ad eos, et adhaerebit domui Iacob. Et tenebunt eos populi, et adducent eos in locum suum; et possidebit eos domus Israel super terram Domini in servos et ancillas, et erunt capientes eos qui se ceperant, et subiicient exactores suos. Et erit in die illa, cum requiem dederit tibi Deus a labore tuo, et a concussione tua, et a servitute dura qua ante servisti, sumes parabolam istam contra regem Babylonis, et dices,
‘Quomodo cessavit exactor; quievit tributum?
Contrivit Dominus baculum impiorum,
virgam dominantium,
caedentem populos in indignatione plaga insanabili,
subiicientem in furore gentes, persequentem crudeliter.
Conquievit et siluit omnis terra, gavisa est et exsultavit;
abietes quoque laetatae sunt super te, et cedri Libani,
ex quo dormisti, non ascendet qui succidat nos.
Infernus subter conturbatus est in occursum adventus tui;
suscitavit tibi gigantes.
Omnes principes terrae surrexerunt de soliis suis,
omnes principes nationum.
Universi respondebunt, et dicent tibi,
Et tu vulneratus es sicut et nos; nostri similis effectus es.
Detracta est ad inferos superbia tua,
concidit cadaver tuum;
subter te sternetur tinea,
et operimentum tuum erunt vermes.
Quomodo cecidisti de caelo, Lucifer, qui mane oriebaris?
Corruisti in terram, qui vulnerabas gentes?
Qui dicebas in corde tuo,
In caelum conscendam,
super astra Dei exaltabo solium meum;
sedebo in monte testamenti, in lateribus aquilonis;
ascendam super altitudinem nubium,
similis ero Altissimo?
Verumtamen ad infernum detraheris, in profundum laci.
Qui te viderint, ad te inclinabuntur, teque prospicient,
Numquid iste est vir qui conturbavit terram,
qui concussit regna, qui posuit orbem desertum,
et urbes eius destruxit,
vinctis eius non aperuit carcerem?
Omnes reges gentium universi dormierunt in gloria,
vir in domo sua;
tu autem proiectus es de sepulchro tuo,
quasi stirps inutilis pollutus,
et obvolutus cum his qui interfecti sunt gladio,
et descenderunt ad fundamenta laci,
quasi cadaver putridum.
Non habebis consortium, neque cum eis in sepultura;
tu enim terram tuam disperdidisti,
tu populum tuum occidisti,
non vocabitur in aeternum semen pessimorum.
Praeparate filios eius occisioni,
in iniquitate patrum suorum;
non consurgent, nec haereditabunt terram,
neque implebunt faciem orbis civitatum.’
‘Et consurgam super eos,’ dicit Dominus exercituum, ‘et perdam Babylonis nomen, et reliquias, et germen, et progeniem,’ dicit Dominus, ‘et ponam eam in possessionem ericii, et in paludes aquarum, et scopabo eam in scopa terens, dicit Dominus exercituum.’
Iuravit Dominus exercituum, dicens,
‘Si non, ut putavi, ita erit;
et quomodo mente tractavi, sic eveniet;
ut conteram Assyrium in terra mea,
et in montibus meis conculcem eum;
et auferetur ab eis iugum eius,
et onus illius ab humero eorum tolletur.
Hoc consilium quod cogitavi super omnem terram;
et haec est manus extenta super universas gentes.
Dominus enim exercituum decrevit;
et quis poterit infirmare?
Et manus eius extenta; et quis avertet eam?
In anno quo mortuus est rex Achaz, factum est onus istud,
‘Ne laetaris, Philisthaea omnis tu,
quoniam comminuta est virga percussoris tui;
de radice enim colubri egredietur regulus,
et semen eius absorbens volucrem.
Et pascentur primogeniti pauperum,
et pauperes fiducialiter requiescent;
et interire faciam in fame radicem tuam,
et reliquias tuas interficiam.
Ulula, porta; clama civitas;
prostrata est Philisthaea omnis;
ab aquilone enim fumus veniet,
et non est qui effugiet agmen eius.
Et quid respondebitur nuntiis gentis?
‘Quia Dominus fundavit Sion,
et in ipso sperabunt pauperes populi eius.’
XV
Onus Moab.
Quia nocte vastata est Ar Moab, conticuit;
quia nocte vastatus est murus Moab, conticuit.
Ascendit domus, et Dibon ad excelsa,
in planctum super Nabo;
et super Medaba, Moab ululavit;
in cunctis capitibus eius calvitium,
et omnis barba radetur.
In triviis eius accincti sunt sacco;
super tecta eius et in plateis eius
omnis ululatus descendit in fletum.
Clamabit Hesebon et Eleale,
usque Iasa audita est vox eorum;
super hoc expediti Moab ululabunt,
anima eius ululabit sibi.
Cor meum ad Moab clamabit;
vectes eius usque ad Segor, vitulam conternantem;
per ascensum enim Luith flens ascendet,
et in via Oronaim clamorem contritionis levabunt.
Aquae enim Nemrim desertae erunt,
quia aruit herba, defecit germen, viror omnis interiit.
Secundum magnitudinem operis, et visitatio eorum;
ad torrentem Salicum ducent eos.
Quoniam circuivit clamor terminum Moab;
usque ad Gallim ululatus eius,
et usque ad puteum Elim clamor eius.
Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine,
ponam enim super Dibon additamenta;
his qui fugerint de Moab leonem, et reliquiis terrae.
XVI
Emitte agnum, Domine, dominatorem terrae,
de petra deserti ad montem filiae Sion.
Et erit sicut avis fugiens, et pulli de nido avolantes,
sic erunt filiae Moab in transcensu Arnon.
‘Ini consilium, coge concilium;
pone quasi noctem umbram tuam in meridie;
absconde fugientes, et vagos ne prodas.
Habitabunt apud te profugi mei;
Moab, esto latibulum eorum a facie vastatoris,
finitus est enim pulvis, consummatus est miser,
defecit qui conculcabat terram.
Et praeparabitur in misericordia solium,
et sedebit super illud in veritate in tabernaculo David,
iudicans et quaerens iudicium,
et velociter reddens quod iustum est.’
Audivimus superbiam Moab;
superbus est valde, superbia eius, et arrogantia eius,
et indignatio eius plus quam fortitudo eius.
Idcirco ululabit Moab ad Moab, universus ululabit;
his qui laetantur super muros cocti lateris,
loquimini plagas suas.
Quoniam suburbana Hesebon deserta sunt,
et vineam Sabama domini gentium exciderunt;
flagella eius usque ad Iazer pervenerunt,
erraverunt in deserto;
propagines eius relictae sunt, transierunt mare.
Super hoc plorabo in fletu Iazer vineam Sabama;
inebriabo de lacrima mea, Hesebon et Eleale,
quoniam super vindemiam tuam
et super messem tuam vox calcantium irruit.
Et auferetur laetitia et exsultatio de Carmelo,
et in vineis non exsultabit neque iubilabit.
Vinum in torculari non calcabit qui calcare consueverat;
vocem calcantium abstuli.
Super hoc venter meus ad Moab quasi cithara sonabit,
et viscera mea ad murum cocti lateris.
Et erit, cum apparuerit quod laboravit Moab super excelsis suis, ingredietur ad sancta sua ut obsecret, et non valebit. Hoc verbum quod locutus est Dominus ad Moab ex tunc. Et nunc locutus est Dominus, dicens, ‘In tribus annis, quasi anni mercenarii, auferetur gloria Moab super omni populo multo, et relinquetur parvus et modicus, nequaquam multus.’
XVII
Onus Damasci.
Ecce Damascus desinet esse civitas,
et erit sicut acervus lapidum in ruina.
Derelictae civitates Aroer gregibus erunt,
et requiescent ibi, et non erit qui exterreat.
Et cessabit adiutorium ab Ephraim,
et regnum a Damasco;
et reliquiae Syriae sicut gloria filiorum Israel erunt,
dicit Dominus exercituum.
Et erit in die illa, attenuabitur gloria Iacob,
et pinguedo carnis eius marcescet.
Et erit sicut congregans in messe quod restiterit,
et brachium eius spicas leget;
et erit sicut quaerens spicas in valle Raphaim.
Et relinquetur in eo sicut racemus
et sicut excussio oleae duarum vel trium olivarum
in summitate rami,
sive quatuor aut quinque in cacuminibus eius fructus eius,
dicit Dominus Deus Israel.
In die illa inclinabitur homo ad Factorem suum, et oculi eius ad Sanctum Israel respicient; et non inclinabitur ad altaria quae fecerunt manus eius; et quae operati sunt digiti eius non respiciet lucos et delubra. In die illa erunt civitates fortitudinis eius derelictae sicut aratra, et segetes quae derelictae sunt a facie filiorum Israel; et eris deserta.
Quia oblitus es Dei salvatoris tui,
et fortis adiutoris tui non es recordata;
propterea plantabis plantationem fidelem,
et germen alienum seminabis;
in die plantationis tuae labrusca,
et mane semen tuum florebit;
ablata est messis in die haereditatis, et dolebit graviter.
Vae multitudini populorum multorum,
ut multitudo maris sonantis;
et tumultus turbarum, sicut sonitus aquarum multarum.
Sonabunt populi sicut sonitus aquarum inundantium,
et increpabit eum, et fugiet procul;
et rapietur sicut pulvis montium a facie venti,
et sicut turbo coram tempestate.
In tempore vespere, et ecce turbatio;
in matutino, et non subsistet.
Haec est pars eorum qui vastaverunt nos,
et sors diripientium nos.
XVIII
Vae terrae cymbalo alarum,
quae est trans flumina Æthiopiae,
qui mittit in mare legatos,
et in vasis papyri super aquas.
Ite, angeli veloces,
ad gentem convulsam et dilaceratam;
ad populum terribilem, post quem non est alius;
ad gentem exspectantem et conculcatam,
cuius diripuerunt flumina terram eius.
Omnes habitatores orbis, qui moramini in terra,
cum elevatum fuerit signum in montibus,
videbitis, et clangorem tubae audietis.
Quia haec dicit Dominus ad me,
‘Quiescam et considerabo in loco meo,
sicut meridiana lux clara est,
et sicut nubes roris in die messis.’
Ante messem enim totus effloruit,
et immatura perfectio germinabit;
et praecidentur ramusculi eius falcibus,
et quae derelicta fuerint abscindentur et excutientur.
Et relinquentur simul avibus montium et bestiis terrae;
et aestate perpetua erunt super eum volucres,
et omnes bestiae terrae super illum hiemabunt.
In tempore illo deferetur munus Domino exercituum
a populo divulso et dilacerato, a populo terribili,
post quem non fuit alius;
a gente exspectante, exspectante et conculcata,
cuius diripuerunt flumina terram eius;
ad locum nominis Domini exercituum, montem Sion.
XIX
Onus Ægypti.
Ecce Dominus ascendet super nubem levem,
et ingredietur Ægyptum,
et commovebuntur simulacra Ægypti a facie eius,
et cor Ægypti tabescet in medio eius,
et concurrere faciam Ægyptios adversus Ægyptios;
et pugnabit vir contra fratrem suum,
et vir contra amicum suum,
civitas adversus civitatem, regnum adversus regnum.
Et dirumpetur spiritus Ægypti in visceribus eius,
et consilium eius praecipitabo;
et interrogabunt simulacra sua,
et divinos suos, et pythones, et ariolos.
Et tradam Ægyptum in manu dominorum crudelium,
et rex fortis dominabitur eorum,
ait Dominus Deus exercituum.
Et arescet aqua de mari,
et fluvius desolabitur atque siccabitur.
Et deficient flumina,
attenuabuntur et siccabuntur rivi aggerum,
calamus et iuncus marcescet.
Nudabitur alveus rivi a fonte suo,
et omnis sementis irrigua siccabitur,
arescet, et non erit.
Et moerebunt piscatores,
et lugebunt omnes mittentes in flumen hamum;
et expandentes rete super faciem aquarum emarcescent.
Confundentur qui operabantur linum,
pectentes et texentes subtilia.
Et erunt irrigua eius flaccentia:
omnes qui faciebant lacunas ad capiendos pisces.
Stulti principes Taneos,
sapientes consiliarii Pharaonis dederunt consilium insipiens.
Quomodo dicetis Pharaoni,
‘Filius sapientium ego. filius regum antiquorum?’
Ubi nunc sunt sapientes tui?
Annuntient tibi,
et indicent quid cogitaverit Dominus exercituum super Ægyptum.
Stulti facti sunt principes Taneos,
emarcuerunt principes Mempheos;
deceperunt Ægyptum, angulum populorum eius.
Dominus miscuit in medio eius spiritum vertiginis;
et errare fecerunt Ægyptum in omni opere suo,
sicut errat ebrius et vomens.
Et non erit Ægypto opus quod faciat caput et caudam,
incurvantem et refrenantem.
In die illa erit Ægyptus quasi mulieres; et stupebunt, et timebunt a facie commotionis manus Domini exercituum, quam ipse movebit super eam. Et erit terra Iuda Ægypto in pavorem; omnis qui illius fuerit recordatus pavebit a facie consilii Domini exercituum, quod ipse cogitavit super eam. In die illa erunt quinque civitates in terra Ægypti loquentes lingua Chanaan, et iurantes per Dominum exercituum; civitas solis vocabitur una. In die illa erit altare Domini in medio terrae Ægypti, et titulus Domini iuxta terminum eius. Erit in signum et in testimonium Domino exercituum in terra Ægypti; clamabunt enim ad Dominum a facie tribulationis, et mittet eis salvatorem et propugnatorem qui liberet eos. Et cognoscetur Dominus ab Ægypto, et cognoscent Ægyptii Dominum in die illa, et colent eum in hostiis et in muneribus, et vota vovebunt Domino, et solvent. Et percutiet Dominus Ægyptum plaga, et sanabit eam; et revertentur ad Dominum, et placabitur eis, et sanabit eos. In die illa erit via de Ægypto in Assyrios, et intrabit Assyrius Ægyptum, et Ægyptius in Assyrios, et servient Ægyptii Assur. In die illa erit Israel tertius Ægyptio et Assyrio, benedictio in medio terrae cui benedixit Dominus exercituum, dicens, ‘Benedictus populus meus Ægypti, et opus manuum mearum Assyrio; haereditas autem mea Israel.’
XX
In anno quo ingressus est Thathan in Azotum, cum misisset eum Sargon, rex Assyriorum, et pugnasset contra Azotum, et cepisset eam, in tempore illo locutus est Dominus in manu Isaiae, filii Amos, dicens, ‘Vade, et solve saccum de lumbis tuis, et calceamenta tua tolle de pedibus tuis.’ Et fecit sic, vadens nudus et discalceatus. Et dixit Dominus, ‘Sicut ambulavit servus meus Isaias nudus et discalceatus, trium annorum signum et portentum erit super Ægyptum et super Æthiopiam, sic minabit rex Assyriorum captivitatem Ægypti, et transmigrationem Æthiopiae, iuvenum et senum, nudam et discalceatam, discoopertis natibus, ad ignominiam Ægypti. Et timebunt, et confundentur ab Æthiopia spe sua, et ab Ægypto gloria sua. Et dicet habitator insulae huius in die illa, Ecce haec erat spes nostra, ad quos confugimus in auxilium, ut liberarent nos a facie regis Assyriorum, et quomodo effugere poterimus nos?
XXI
Onus deserti maris.
Sicut turbines ab africo veniunt,
de deserto venit, de terra horribili.
Visio dura nuntiata est mihi,
qui incredulus est infideliter agit;
et qui depopulator est vastat.
Ascende, Ælam, obside, Mede;
omnem gemitum eius cessare feci.
Propterea repleti sunt lumbi Mei dolore,
angustia possedit me sicut angustia parturientis;
corrui cum audirem, conturbatus sum cum viderem.
Emarcuit cor meum; tenebrae stupefecerunt me,
Babylon dilecta mea posita est mihi in miraculum.
Pone mensam,
contemplare in specula comedentes et bibentes,
surgite, principes, arripite clypeum.
Haec enim dixit mihi Dominus,
‘Vade, et pone speculatorem,
et quodcumque viderit annuntiet.
Et vidit currum duorum equitum,
ascensorem asini, et ascensorem cameli;
et contemplatus est diligenter multo intuitu.’
Et clamavit leo, ‘Super speculam Domini ego sum,
stans iugiter per diem;
et super custodiam meam ego sum, stans totis noctibus.
Ecce iste venit ascensor vir bigae equitum,’
et respondit, et dixit,
‘Cecidit, cecidit Babylon,
et omnia sculptilia deorum eius contrita sunt in terram.
Tritura mea et filii areae meae,
quae audivi a Domino exercituum, Deo Israel,
annuntiavi vobis.
Onus Duma.
Ad me clamat ex Seir,
‘Custos, quid de nocte? Custos, quid de nocte?’
Dixit custos, ‘Venit mane et nox,
si quaeritis, quaerite; convertimini, venite.’
Onus in Arabia.
In saltu ad vesperam dormietis, in semitis Dedanim.
Occurrentes sitienti ferte aquam,
qui habitatis terram austri;
cum panibus occurrite fugienti.
A facie enim gladiorum fugerunt,
a facie gladii imminentis,
a facie arcus extenti, a facie gravis praelii.
Quoniam haec dicit Dominus ad me, ‘Adhuc in uno anno, quasi in anno mercenarii, et auferetur omnis gloria Cedar. Et reliquiae numeri sagittariorum fortium de filiis Cedar imminuentur; Dominus enim Deus Israel locutus est.’
XXII
Onus vallis Visionis.
Quidnam quoque tibi est,
quia ascendisti et tu omnis in tecta?
Clamoris plena, urbs frequens, civitas exsultans;
interfecti tui, non interfecti gladio,
nec mortui in bello.
Cuncti principes tui fugerunt simul dureque ligati sunt;
omnes qui inventi sunt vincti sunt pariter;
procul fugerunt.
Propterea dixi, ‘Recedite a me, amare flebo;
nolite incumbere ut consolemini me
super vastitate filiae populi mei,’
dies enim interfectionis, et conculcationis,
et fletuum, Domino Deo exercituum,
in valle Visionis, scrutans murum,
et magnificus super montem.
Et Ælam sumpsit pharetram,
currum hominis equitis,
et parietem nudavit clypeus.
Et erunt electee valles tuae plenae quadrigarum,
et equites ponent sedes suas in porta.
Et revelabitur operimentum Iudae,
et videbis in die illa armamentarium domus saltus.
Et scissuras civitatis David videbitis, quia multiplicatae sunt; et congregastis aquas piscinae inferioris, et domos Ierusalem numerastis, et destruxistis domos ad muniendum murum. Et lacum fecistis inter duos muros ad aquam piscinae veteris; et non suspexistis ad eum qui fecerat eam, et operatorem eius de longe non vidistis.
Et vocabit Dominus Deus exercituum
in die illa ad fletum, et ad planctum,
ad calvitium, et ad cingulum sacci;
et ecce gaudium et laetitia,
occidere vitulos et iugulare arietes,
comedere carnes, et bibere vinum,
‘comedamus et bibamus, cras enim moriemur.’
Et revelata est in auribus meis vox Domini exercituum,
‘Si dimittetur iniquitas haec vobis donec moriamini,’
dicit Dominus Deus exercituum.
Haec dicit Dominus Deus exercituum, ‘Vade, ingredere ad eum qui habitat in tabernaculo, ad Sobnam, praepositum templi, et dices ad eum, Quid tu hic, aut quasi quis hic? Quia excidisti tibi hic sepulchrum, excidisti in excelso memoriale diligenter, in petra tabernaculum tibi. Ecce Dominus asportari te faciet, sicut asportatur gallus gallinaceus; et quasi amictum, sic sublevabit te. Coronas coronabit te tribulatione, quasi pilam mittet te in terram latam et spatiosam; ibi morieris, et ibi erit currus gloriae tuae, ignominia domus domini tui. Et expellam te de statione tua, et de ministerio tuo deponam te. Et erit in die illa: vocabo servum meum Eliacim, filium Helciae, et induam illum tunica tua, et cingulo tuo confortabo eum, et potestatem tuam dabo in manu eius; et erit quasi pater habitantibus Ierusalem et domui Iuda. Et dabo clavem domus David super humerum eius, et aperiet, et non erit qui claudat; et claudet, et non erit qui aperiat. Et figam illum paxillum in loco fideli, et erit in solium gloria domui patris eius. Et suspendent super eum omnem gloriam domus patris eius; vasorum diversa genera, omne vas parvulum, a vasis craterarum usque ad omne vas musicorum. In die illa,’ dicit Dominus exercituum, ‘auferetur paxillus qui fixus fuerat in loco fideli, et frangetur, et cadet, et peribit quod pependerat in eo, quia Dominus locutus est.’
XXIII
Onus Tyri.
Ululate, naves maris,
quia vastata est domus unde venire consueverant,
de terra Cethim revelatum est eis.
Tacete, qui habitatis in insula;
negotiatores Sidonis,
transfretantes mare, repleverunt te.
In aquis multis semen Nili;
messis fluminis fruges eius,
et facta est negotiatio gentium.
Erubesce, Sidon, ait enim mare,
fortitudo maris, dicens,
‘Non parturivi, et non peperi,
et non enutrivi iuvenes,
nec ad incrementum perduxi virgines.’
Cum auditum fuerit in Ægypto,
dolebunt cum audierint de Tiro.
Transite maria, ululate, qui habitatis in insula!
Numquid non vestra haec est,
quae gloriabatur a diebus pristinis in antiquitate sua?
Ducent eam pedes sui longe ad peregrinandum.
Quis cogitavit hoc super Tyrum quondam coronatam,
cuius negotiatores principes, institores eius inclyti terrae?
Dominus exercituum cogitavit hoc,
ut detraheret superbiam omnis gloriae,
et ad ignominiam deduceret universos inclytos terrae.
Transi terram tuam quasi flumen, filia maris!
Non est cingulum ultra tibi.
Manum suam extendit super mare,
conturbavit regna.
Dominus mandavit adversus Chanaan,
ut contereret fortes eius, et dixit,
‘Non adiicies ultra ut glorieris,
calumniam sustinens virgo filia Sidonis,
in Cethim consurgens transfreta;
ibi quoque non erit requies tibi.’
Ecce terra Chaldaeorum, talis populus non fuit. Assur fundavit eam; in captivitatem traduxerunt robustos eius, suffoderunt domos eius, posuerunt eam in ruinam.
Ululate, naves maris,
quia devastata est fortitudo vestra.
Et erit in die illa: in oblivione eris, o Tyre! Septuaginta annis, sicut dies regis unius; post septuaginta autem annos erit Tyro quasi canticum meretricis,
‘Sume citharam, circui civitatem,
meretrix oblivioni tradita,
bene cane, frequenta canticum,
ut memoria tui sit.’
Et erit post septuaginta annos, visitabit Dominus Tyrum, et reducet eam ad mercedes suas, et rursum fornicabitur cum universis regnis terrae super faciem terrae, et erunt negotiationes eius et mercedes eius sanctificatae Domino, non condentur neque reponentur, quia his qui habitaverint coram Domino erit negotiatio eius, ut manducent in saturitatem, et vestiantur usque ad vetustatem.
XXIV
Ecce Dominus dissipabit terram,
et nudabit eam, et affliget faciem eius,
et disperget habitatores eius.
Et erit sicut populus, sic sacerdos;
et sicut servus, sic dominus eius;
sicut ancilla, sic domina eius;
sicut emens, sic ille qui vendit;
sicut foenerator, sic is qui mutuum accipit;
sicut qui repetit, sic qui debet.
Dissipatione dissipabitur terra, et direptione praedabitur;
Dominus enim locutus est verbum hoc.
Luxit, et defluxit terra, et infirmata est;
defluxit orbis, infirmata est altitudo populi terra.
Et terra infecta est ab habitatoribus suis,
quia transgressi sunt leges, mutaverunt ius,
dissipaverunt foedus sempiternum.
Propter hoc maledictio vorabit terram,
et peccabunt habitatores eius;
ideoque insanient cultores eius,
et relinquentur homines pauci.
Luxit vindemia, infirmata est vitis,
ingemuerunt omnes qui laetabantur corde;
cessavit gaudium tympanorum,
quievit sonitus laetantium,
conticuit dulcedo citharae.
Cum cantico non bibent vinum;
amara erit potio bibentibus illam.
Attrita est civitas vanitatis, clausa est omnis domus,
nullo introeunte.
Clamor erit super vino in plateis,
deserta est omnia laetitia,
translatum est gaudium terrae.
Relicta est in urbe solitudo, et calamitas opprimet portas.
Quia haec erunt in medio terrae in medio populorum,
quomodo si paucae olivae quae remanserunt
excutiantur ex olea et racemi,
cum fuerit finita vindemia.
Hi levabunt vocem suam, atque laudabunt,
cum glorificatus fuerit Dominus, hinnient de mari.
Propter hoc in doctrinis glorificate Dominum;
in insulis maris nomen Domini Dei Israel.
A finibus terrae laudes audivimus, gloriam Iusti.
Et dixi, ‘Secretum meum mihi,
secretum meum mihi. Vae mihi!
Praevaricantes praevaricati sunt,
et praevaricatione transgressorum praevaricati sunt.’
Formido, et fovea, et laqueus super te,
qui habitator es terrae.
Et erit: qui fugerit a voce formidinis cadet in foveam;
et qui se explicaverit de fovea tenebitur laqueo;
quia cataractae de excelsis apertae sunt
et concutientur fundamenta terrae.
Confractione confringetur terra,
contritione conteretur terra,
commotione commovebitur terra;
agitatione agitabitur terra sicut ebrius,
et auferetur quasi tabernaculum unius noctis;
et gravabit eam iniquitas sua, et corruet,
et non adiiciet ut resurgat.
Et erit: in die illa visitabit Dominus
super militiam caeli in excelso,
et super reges terrae qui sunt super terram;
et congregabuntur in congregatione unius fascis in lacum,
et claudentur ibi in carcere,
et post multos dies visitabuntur.
Et erubescet luna, et confundetur sol,
cum regnaverit Dominus exercituum in monte Sion
et in Ierusalem
et in conspectu senum suorum fuerit glorificatus.
XXV
Domine, Deus meus es tu;
exaltabo te, et confitebor nomini tuo,
quoniam fecisti mirabilia,
cogitationes antiquas fideles. Amen.
Quia posuisti civitatem in tumulum,
urbem fortem in ruinam, domum alienorum;
ut non sit civitas, et in sempiternum non aedificetur.
Super hoc laudabit te populus fortis,
civitas gentium robustarum timebit te;
quia factus es fortitudo pauperi,
fortitudo egeno in tribulatione sua,
spes a turbine, umbraculum ab aestu;
spiritus enim robustorum quasi turbo impellens parietem.
Sicut aestus in siti, tumultum alienorum humiliabi;
et quasi calore sub nube torrente,
propaginem fortium marcescere facies.
Et faciet Dominus exercituum omnibus populis
in monte hoc convivium pinguium,
convivium vindemiae, pinguium medullatorum,
vindemiae defaecatae.
Et praecipitabit in monte isto faciem vinculi colligati
super omnes populos,
et telam quam orditus est super omnes nationes.
Praecipitabit mortem in sempiternum;
et auferet Dominus Deus lacrimam ab omni facie,
et opprobrium populi sui auferet de universa terra,
quia Dominus locutus est.
Et dicet in die illa, Ecce Deus noster iste;
exspectavimus eum, et salvabit nos;
iste Dominus, sustinuimus eum;
exsultabimus, et laetabimur in salutari eius.
Quia requiescet manus Domini in monte isto;
et triturabitur Moab sub eo,
sicuti teruntur paleae in plaustro.
Et extendet manus suas sub eo
sicut extendit natans ad natandum;
et humiliabit gloriam eius cum allisione manuum eius.
Et munimenta sublimium murorum tuorum concident,
et humiliabuntur,
et detrahentur in terram usque ad pulverem.
XXVI
In die illa cantabitur canticum istud in terra Iuda:
‘Urbs fortitudinis nostrae Sion;
salvator ponetur in ea murus et antemurale.
Aperite portas, et ingrediatur gens iusta,
custodiens veritatem.
Vetus error abiit, servabis pacem;
pacem, quia in te speravimus.
Sperastis in Domino in saeculis aeternis;
in Domino Deo forti in perpetuum.
Quia incurvabit habitantes in excelso;
civitatem sublimem humiliabit,
humiliabit eam usque ad terram,
detrahet eam usque ad pulverem.
Conculcabit eam pes, pedes pauperis,
gressus egenorum.’
Semita iusti recta est,
rectus callis iusti ad ambulandum.
Et in semita iudiciorum tuorum, Domine, sustinuimus te,
nomen tuum et memoriale tuum in desiderio animae.
Anima mea desideravit te in nocte,
sed et spiritu meo in praecordiis meis de mane vigilabo ad te.
Cum feceris iudicia tua in terra,
iustitiam discent habitatores orbis.
Misereamur impio, et non discet iustitiam;
in terra sanctorum iniqua gessit,
et non videbit gloriam Domini.
Domine, exaltetur manus tua, et non videant;
videant, et confundantur zelantes populi;
et ignis hostes tuos devoret.
Domine, dabis pacem nobis,
omnia enim opera nostra operatus es nobis.
Domine Deus noster, possederunt nos domini absque te;
tantum in te recordemur nominis tui.
Morientes non vivant, gigantes non resurgant,
propterea visitasti et contrivisti eos,
et perdidisti omnem memoriam eorum.
Indulsisti genti, Domine, indulsisti genti,
numquid glorificatus es?
Elongasti omnes terminos terrae.
Domine, in angustia requisierunt te,
in tribulatione murmuris doctrina tua eis.
Sicut quae concipit, cum appropinquaverit ad partum,
dolens clamat in doloribus suis,
sic facti sumus a facie tua, Domine.
Concepimus, et quasi parturivimus,
et peperimus spiritum.
Salutes non fecimus in terra;
ideo non ceciderunt habitatores terrae.
Vivent mortui tui, interfecti Mei resurgent.
Expergiscimini, et laudate, qui habitatis in pulvere,
quia ros lucis ros tuus,
et terram gigantum detrahes in ruinam.
Vade, populus meus, intra in cubicula tua;
claude ostia tua super te,
abscondere modicum ad momentum,
donec pertranseat indignatio.
Ecce enim Dominus egredietur de loco suo,
ut visitet iniquitatem habitatoris terrae contra eum;
et revelabit terra sanguinem suum,
et non operiet ultra interfectos suos.
XXVII
In die illa visitabit Dominus in gladio suo duro, et grandi, et forti, super Leviathan, serpentem vectem, et super Leviathan, serpentem tortuosum, et occidet cetum qui in mari est.
In die illa, ‘vinea meri cantabit ei.
Ego Dominus qui servo eam; repente propinabo ei.
Ne forte visitetur contra eam, nocte et dic servo eam.
Indignatio non est mihi.
Quis dabit me spinam et veprem in praelio?
Gradiar super eam, succendam eam pariter.
An potius tenebit fortitudinem meam?
Faciet pacem mihi, pacem faciet mihi.’
Qui ingrediuntur impetu ad Iacob,
florebit et germinabit Israel
et implebunt faciem orbis semine.
Numquid iuxta plagam percutientis se percussit eum?
Aut sicut occidit interfectos eius, sic occisus est?
In mensura contra mensuram,
cum abiecta fuerit, iudicabis eam;
meditatus est in spiritu suo duro per diem aestus.
Idcirco super hoc dimittetur iniquitas domui Iacob;
et iste omnis fructus, ut auferatur peccatum eius,
cum posuerit omnes lapides altaris
sicut lapides cineris allisos,
non stabunt luci et delubra.
Civitas enim munita desolata erit;
speciosa relinquetur, et dimittetur quasi desertum;
ibi pascetur vitulus, et ibi accubabit,
et consumet summitates eius.
In siccitate messes illius conterentur.
Mulieres venientes, et docentes eam,
non est enim populus sapiens,
propterea non miserebitur eius qui fecit eum,
et qui formavit eum non parcet ei.
Et erit: in die illa percutiet Dominus ab alveo fluminis usque ad torrentem Ægypti; et vos congregabimini unus et unus, filii Israel. Et erit: in die illa clangetur in tuba magna; et venient qui perditi fuerant de terra Assyriorum, et qui eiecti erant in terra Ægypti, et adorabunt Dominum in monte sancto in Ierusalem.
XXVIII
Vae corona superbiae, ebriis Ephraim,
et flori decidenti, gloriae exsultationis eius,
qui erant in vertice vallis pinguissimae,
errantes a vino.
Ecce validus et fortis Dominus sicut impetus grandinis;
turbo confringens,
sicut impetus aquarum multarum inundantium
et emissarum super terram spatiosam.
Pedibus conculcabitur corona superbiae
ebriorum Ephraim.
Et erit flos decidens gloriae exsultationis eius,
qui est super verticem vallis pinguium,
quasi temporaneum ante maturitatem autumni,
quod, cum aspexerit videns,
statim ut manu tenuerit, devorabit illud.
In die illa erit Dominus exercituum corona gloriae,
et sertum exsultationis residuo populi sui;
et spiritus iudicii sedenti super iudicium,
et fortitudo revertentibus de bello ad portam.
Verum hi quoque prae vino nescierunt,
et prae ebrietate erraverunt;
sacerdos et propheta nescierunt prae ebrietate;
absorpti sunt a vino, erraverunt in ebrietate,
nescierunt videntem, ignoraverunt iudicium.
Omnes enim mensae repletae sunt vomitu sordiumque,
ita ut non esset ultra locus.
Quem docebit scientiam?
Et quem intelligere faciet auditum?
Ablactatos a lacte, avulsos ab uberibus.
Quia manda, remanda; manda, remanda;
exspecta, reexspecta; exspecta, reexspecta;
modicum ibi, modicum ibi.
In loquela enim labii,
et lingua altera loquetur ad populum istum.
Cui dixit, ‘Haec est requies mea, reficite lassum;
et hoc est meum refrigerium, et noluerunt audire.
Et erit eis verbum Domini,
Manda, remanda; manda, remanda;
exspecta, reexspecta; exspecta, reexspecta;
modicum ibi, modicum ibi;
ut vadant, et cadant retrorsum,
et conterantur, et illaqueentur, et capiantur.
Propter hoc audite verbum Domini, viri illusores,
qui dominamini super populum meum,
qui est in Ierusalem.
Dixistis enim, ‘Percussimus foedus cum morte,
et cum inferno fecimus pactum;
flagellum inundans cum transient,
non veniet super nos
quia posuimus mendacium spem nostram,
et mendacio protecti sumus.’
Idcirco haec dicit Dominus Deus,
‘Ecce ego mittam in fundamentis Sion lapidem,
lapidem probatum, angularem, pretiosum,
in fundamento fundatum;
qui crediderit, non festinet.
Et ponam in pondere iudicium,
et iustitiam in mensura;
et subvertet grando spem mendacii,
et protectionem aquae inundabunt.’
Et delebitur foedus vestrum cum morte,
et pactum vestrum cum inferno non stabit;
flagellum inundans cum transierit,
eritis ei in conculcationem.
Quandocumque pertransierit, tollet vos,
quoniam in mane diluculo pertransibit in die et in nocte;
et tantummodo sola vexatio intellectum dabit auditui.
Coangustatum est enim stratum,
ita ut alter decidat;
et pallium breve utrumque operire non potest.
Sicut enim in monte divisionum stabit Dominus;
sicut in valle quae est in Gabaon irascetur,
ut faciat opus suum, alienum opus eius,
ut operetur opus suum, peregrinum est opus eius ab eo.
Et nunc nolite illudere,
ne forte constringantur vincula vestra;
consummationem enim et abbreviationem
audivi a Domino Deo exercituum,
super universam terram.
Auribus percipite, et audite vocem meam,
attendite, et audite eloquium meum.
Numquid tota die arabit arans ut serat?
Proscindet et sarriet humum suam?
Nonne cum adaequaverit faciem eius,
seret gith et cyminum sparget?
Et ponet triticum per ordinem,
et hordeum, et milium, et viciam in finibus suis?
Et erudiet illum in iudicio; Deus suus docebit illum.
Non enim in serris triturabitur gith,
nec rota plaustri super cyminum circuibit;
sed in virga excutietur gith, et cyminum in baculo.
Panis autem comminuetur;
verum non in perpetuum triturans triturabit illum,
neque vexabit eum rota plaustri.
Neque ungulis suis comminuet eum.
Et hoc a Domino Deo exercituum exivit,
ut mirabile faceret consilium, et magnificaret iustitiam.
XXIX
Vae Ariel, Ariel civitas, quam expugnavit David!
Additus est annus ad annum,
solemnitates evolutae sunt.
Et circumvallabo Ariel, et erit tristis et moerens,
et erit mihi quasi Ariel.
Et circumdabo quasi sphaeram in circuitu tuo,
et iaciam contra te aggerem,
et munimenta ponam in obsidionem tuam.
Humiliaberis, de terra loqueris,
et de humo audietur eloquium tuum;
et erit quasi pythonis de terra vox tua,
et de humo eloquium tuum mussitabit.
Et erit sicut pulvis tenuis multitudo ventilantium te,
et sicut favilla pertransiens multitudo eorum
qui contra te praevaluerunt;
eritque repente confestim.
A Domino exercituum visitabitur in tonitruo,
et commotione terrae,
et voce magna turbinis et tempestatis,
et flammae ignis devorantis.
Et erit sicut somnium visionis nocturnae
multitudo omnium gentium
quae dimicaverunt contra Ariel,
et omnes qui militaverunt, et obsederunt,
et praevaluerunt adversus eam.
Et sicut somniat esuriens, et comedit,
cum autem fuerit expergefactus,
vacua est anima eius;
et sicut somniat sitiens et bibit,
et postquam fuerit expergefactus,
lassus adhuc sitit, et anima eius vacua est;
sic erit multitudo omnium gentium
quae dimicaverunt contra montem Sion.
Obstupescite et admiramini; fluctuate et vacillate;
inebriamini, et non a vino;
movemini, et non ab ebrietate.
Quoniam miscuit vobis Dominus spiritum soporis;
claudet oculos vestros,
prophetas et principes vestros,
qui vident visiones, operiet.
Et erit vobis visio omnium sicut verba libri signati, quem cum dederint scienti litteras, dicent, ‘Lege istum,’ et respondebit, ‘Non possum, signatus est enim.’ Et dabitur liber nescienti litteras, diceturque ei, ‘Lege,’ et respondebit, ‘Nescio litteras.’
Et dixit Dominus,
‘Eo quod appropinquat populus iste ore suo,
et labiis suis glorificat me,
cor autem eius longe est a me,
et timuerunt me mandato hominum et doctrinis,
ideo ecce ego addam ut admirationem
faciam populo huic miraculo grandi et stupendo;
peribit enim sapientia a sapientibus eius,
et intellectus prudentium eius abscondetur.’
Vae qui profundi estis corde,
ut a Domino abscondatis consilium;
quorum sunt in tenebris opera,
et dicunt, ‘Quis videt nos? Et quis novit nos?’
Perversa est haec vestra cogitatio;
quasi si lutum contra figulum cogitet,
et dicat opus factori suo, ‘Non fecisti me,’
et figmentum dicat fictori suo, ‘Non intelligis.’
Nonne adhuc in modico et in brevi
convertetur Libanus in carmel,
et carmel in saltum reputabitur?
Et audient in die illa surdi verba libri,
et de tenebris et caligine oculi caecorum videbunt.
Et addent mites in Domino laetitiam,
et pauperes homines in Sancto Israel exsultabunt;
quoniam defecit qui praevalebat,
consummatus est illusor,
et succisi sunt omnes qui vigilabant super iniquitatem,
qui peccare faciebant homines in verbo,
et arguentem in porta supplantabant,
et declinaverunt frustra a iusto.
Propter hoc, haec dicit Dominus ad domum Iacob, qui redemit Abraham,
‘Non modo confundetur Iacob,
nec modo vultus eius erubescet;
sed cum viderit filios suos,
opera manuum mearum in medio sui
sanctificantes nomen meum,
et sanctificabunt Sanctum Iacob,
et Deum Israel praedicabunt;
et scient errantes spiritu intellectum,
et mussitatores discent legem.
XXX
‘Vae filii desertores,’ dicit Dominus,
‘ut faceretis consilium, et non ex me,
et ordiremini telam, et non per spiritum meum,
ut adderetis peccatum super peccatum;
qui ambulatis ut descendatis in Ægyptum,
et os meum non interrogastis,
sperantes auxilium in fortitudine Pharaonis,
et habentes fiduciam in umbra Ægypti!
Et erit vobis fortitudo Pharaonis in confusionem,
et fiducia umbrae Ægypti in ignominiam.
Erant enim in Tani principes tui,
et nuntii tui usque ad Hanes pervenerunt.
Omnes confusi sunt super populo
qui eis prodesse non potuit,
non fuerunt in auxilium et in aliquam utilitatem,
sed in confusionem et in opprobrium.’
Onus iumentorum austri.
In terra tribulationis et angustiae leaena,
et leo ex eis, vipera et regulus volans;
portantes super humeros iumentorum divitias suas,
et super gibbum camelorum thesauros suos,
ad populum qui eis prodesse non poterit.
Ægyptus enim frustra et vane auxiliabitur.
Ideo clamavi super hoc, ‘Superbia tantum est, quiesce.’
Nunc ergo ingressus, scribe ei super buxum,
et in libro diligenter exara illud,
et erit in die novissimo
in testimonium usque in aeternum.
Populus enim ad iracundiam provocans est,
et filii mendaces, filii nolentes audire legem Dei,
qui dicunt videntibus, ‘Nolite videre,’
et aspicientibus, ‘Nolite aspicere nobis ea quae recta sunt,
loquimini nobis placentia, videte nobis errores.
Auferte a me viam, decimate a me semitam,
cesset a facie nostra Sanctus Israel.’
Propterea haec dicit Sanctus Israel,
‘Pro eo quod reprobastis verbum hoc,
et sperastis in calumnia et in tumultu,
et innixi estis super eo;
propterea erit vobis iniquitas haec sicut interruptio cadens,
et requisita in muro excelso,
quoniam subito, dum non speratur,
veniet contritio eius.
Et comminuetur sicut conteritur lagena figuli
contritione pervalida,
et non invenietur de fragmentis eius testa
in qua portetur igniculus de incendio,
aut hauriatur parum aquae de fovea.’
Quia haec dicit Dominus Deus, Sanctus Israel,
‘Si revertamini et quiescatis, salvi eritis;
in silentio et in spe erit fortitudo vestra.’
Et noluistis, et dixistis,
‘Nequaquam, sed ad equos fugiemus,’
ideo fugietis,
et, ‘Super veloces ascendemus,’
ideo velociores erunt qui persequentur vos.
Mille homines a facie terroris unius,
et a facie terroris quinque fugietis,
donec relinquamini quasi malus navis in vertice montis,
et quasi signum super collem.
Propterea exspectat Dominus ut misereatur vestri;
et ideo exaltabitur parcens vobis,
quia Deus iudicii Dominus,
beati omnes qui exspectant eum!
Populus enim Sion habitabit in Ierusalem, plorans nequaquam plorabis, miserans miserebitur tui, ad vocem clamoris tui; statim ut audierit, respondebit tibi. Et dabit vobis Dominus panem arctum, et aquam brevem, et non faciet avolare a te ultra doctorem tuum, et erunt oculi tui videntes praeceptorem tuum. Et aures tuae audient verbum post tergum monentis, ‘Haec est via, ambulate in ea,’ et non declinetis neque ad dexteram, neque ad sinistram. Et contaminabis laminas sculptilium argenti tui, et vestimentum conflatilis auri tui, et disperges ea sicut immunditiam menstruatae. ‘Egredere,’ dices ei. Et dabitur pluvia semini tuo, ubicumque seminaveris in terra, et panis frugum terrae erit uberrimus et pinguis, pascetur in possessione tua in die illo agnus spatiose, et tauri tui, et pulli asinorum, qui operantur terram, commistum migma comedent sicut in area ventilatum est. Et erunt super omnem montem excelsum, et super omnem collem elevatum, rivi currentium aquarum, in die interfectionis multorum, cum ceciderint turres; et erit lux lunae sicut lux solis, et lux solis erit septempliciter sicut lux septem dierum, in die qua alligaverit Dominus vulnus populi sui, et percussuram plagae eius sanaverit.
Ecce nomen Domini venit de longinquo,
ardens furor eius, et gravis ad portandum;
labia eius repleta sunt indignatione,
et lingua eius quasi ignis devorans.
Spiritus eius velut torrens inundans usque ad medium colli,
ad perdendas gentes in nihilum,
et frenum erroris quod erat in maxillis populorum.
Canticum erit vobis sicut nox sanctificatae solemnitatis, et laetitia cordis sicut qui pergit cum tibia, ut intret in montem Domini ad Fortem Israel. Et auditam faciet Dominus gloriam vocis suae, et terrorem brachii sui ostendet in comminatione furoris, et flamma ignis devorantis; allidet in turbine, et in lapide grandinis. A voce enim Domini pavebit Assur virga percussus. Et erit transitus virgae fundatus, quam requiescere faciet Dominus super eum in tympanis et citharis, et in bellis praecipuis expugnabit eos. Praeparata est enim ab heri Topheth, a rege praeparata, profunda, et dilatata. Nutrimenta eius, ignis et ligna multa, flatus Domini sicut torrens sulphuris succendens eam.
XXXI
Vae qui descendunt in Ægyptum ad auxilium,
in equis sperantes,
et habentes fiduciam super quadrigis,
quia multae sunt;
et super equitibus, quia praevalidi nimis;
et non sunt confisi super Sanctum Israel,
et Dominum non requisierunt!
Ipse autem sapiens adduxit malum,
et verba sua non abstulit;
et consurget contra domum pessimorum,
et contra auxilium operantium iniquitatem.
Ægyptus homo, et non deus,
et equi eorum caro, et non spiritus;
et Dominus inclinabit manum suam,
et corruet auxiliator, et cadet cui praestatur auxilium,
simulque omnes consumentur.
Quia haec dicit Dominus ad me,
‘Quomodo si rugiat leo
et catulus leonis super praedam suam,
et cum occurrerit ei multitudo pastorum,
a voce eorum non formidabit,
et a multitudine eorum non pavebit,
sic descendet Dominus exercituum
ut praelietur super montem Sion et super collem eius.
Sicut aves volantes,
sic proteget Dominus exercituum Ierusalem,
protegens et liberans, transiens et salvans.’
Convertimini, sicut in profundum recesseratis, filii Israel. In die enim illa abiiciet vir idola argenti sui, et idola auri sui, quae fecerunt vobis manus vestrae in peccatum.
‘Et cadet Assur in gladio non viri,
et gladius non hominis vorabit eum,
et fugiet non a facie gladii,
et iuvenes eius vectigales erunt.
Et fortitudo eius a terrore transibit,
et pavebunt fugientes principes eius,’ dixit Dominus,
cuius ignis est in Sion et caminus eius in Ierusalem.
XXXII
Ecce in iustitia regnabit rex,
et principes in iudicio praeerunt.
Et erit vir sicut qui absconditur a vento,
et celat se a tempestate;
sicut rivi aquarum in siti,
et umbra petrae prominentis in terra deserta.
Non caligabunt oculi videntium,
et aures audientium diligenter auscultabunt.
Et cor stultorum intelliget scientiam,
et lingua balborum velociter loquetur et plane.
Non vocabitur ultra is qui insipiens est, princeps,
neque fraudulentus appellabitur maior;
stultus enim fatua loquetur,
et cor eius faciet iniquitatem,
ut perficiat simulationem,
et loquatur ad Dominum fraudulenter,
et vacuam faciat animam esurientis,
et potum sitienti auferat.
Fraudulenti vasa pessima sunt;
ipse enim cogitationes concinnavit
ad perdendos mites in sermone mendacii,
cum loqueretur pauper iudicium.
Princeps vero ea quae digna sunt principe cogitabit,
et ipse super duces stabit.
Mulieres opulentae, surgite, et audite vocem meam;
filiae confidentes, percipite auribus eloquium meum.
Post dies enim et annum,
vos conturbabimini confidentes;
consummata est enim vindemia,
collectio ultra non veniet.
Obstupescite, opulentae,
conturbamini, confidentes,
exuite vos et confundimini;
accingite lumbos vestros.
Super ubera plangite,
super regione desiderabili, super vinea fertili.
Super humum populi mei spinae et vepres ascendent,
quanto magis super omnes domos gaudii
civitatis exultantis!
Domus enim dimissa est,
multitudo urbis relicta est,
tenebrae et palpatio factae sunt super speluncas
usque in aeternum;
gaudium onagrorum, pascua gregum.
Donec effundatur super nos spiritus de excelso,
et erit desertum in carmel,
et carmel in saltum reputabitur.
Et habitabit in solitudine iudicium,
et iustitia in carmel sedebit.
Et erit opus iustitiae pax, et cultus iustitiae silentium,
et securitas usque in sempiternum.
Et sedebit populus meus in pulchritudine pacis,
et in tabernaculis fiduciae, et in requie opulenta.
Grando autem in descensione saltus,
et humilitate humiliabitur civitas.
Beati qui seminatis super omnes aquas,
immittentes pedem bovis et asini.
XXXIII
Vae qui praedaris! Nonne et ipse praedaberis?
Et qui spernis, nonne et ipse sperneris?
Cum consummaveris depraedationem, depraedaberis;
cum fatigatus desieris contemnere, contemneris.
Domine, miserere nostri, te enim exspectavimus;
esto brachium nostrum in mane,
et salus nostra in tempore tribulationis.
A voce angeli fugerunt populi,
et ab exaltatione tua dispersae sunt gentes.
Et congregabuntur spolia vestra sicut colligitur bruchus,
velut cum fossae plenae fuerint de eo.
Magnificatus est Dominus,
quoniam habitavit in excelso,
implevit Sion iudicio et iustitia.
Et erit fides in temporibus tuis,
divitiae salutis sapientia et scientia;
timor Domini ipse est thesaurus eius.
Ecce videntes clamabunt foris,
angeli pacis amare flebunt.
Dissipatae sunt viae, cessavit transiens per semitam,
irritum factum est pactum, projecit civitates,
non reputavit homines.
Luxit et elanguit terra,
confusus est Libanus, et obsorduit;
et factus est Saron sicut desertum,
et concussa est Basan, et Carmelus.
‘Nunc consurgam,’ dicit Dominus,
‘nunc exaltabor, nunc sublevabor.
Concipietis ardorem, parietis stipulam;
spiritus vester ut ignis vorabit vos.
Et erunt populi quasi de incendio cinis;
spinae congregatae igni comburentur.’
Audite, qui longe estis, quae fecerim;
et cognoscite, vicini, fortitudinem meam.
Conterriti sunt in Sion peccatores,
possedit tremor hypocritas.
Quis poterit habitare de vobis cum igne devorante?
Quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis?
Qui ambulat in iustitiis et loquitur veritatem,
qui proiicit avaritiam ex calumnia,
et excutit manus suas ab omni munere,
qui obturat aures suas ne audiat sanguinem,
et claudit oculos suos ne videat malum.
Iste in excelsis habitabit;
munimenta saxorum sublimitas eius;
panis ei datus est, aquae eius fideles sunt.
Regem in decore suo videbunt oculi eius,
cement terram de longe.
Cor tuum meditabitur timorem; ubi est litteratus?
Ubi legis verba ponderans? Ubi doctor parvulorum?
Populum impudentem non videbis,
populum alti sermonis,
ita ut non possis intelligere disertitudinem linguae eius,
in quo nulla est sapientia.
Respice, Sion, civitatem solemnitatis nostrae;
oculi tui videbunt Ierusalem,
habitationem opulentam,
tabernaculum quod nequaquam transferri poterit;
nec auferentur clavi eius in sempiternum,
et omnes funiculi eius non rumpentur,
quia solummodo ibi magnificus est Dominus noster,
locus fluviorum rivi latissimi et patentes,
non transibit per eum navis remigum,
neque trieris magna transgredietur eum.
Dominus enim iudex noster,
Dominus legifer noster,
Dominus rex noster, ipse salvabit nos.
Laxati sunt funiculi tui, et non praevalebunt;
sic erit malus tuus ut dilatare signum non queas.
Tunc dividentur spolia praedarum multarum;
claudi diripient rapinam.
Nec dicet vicinus, ‘Elangui,’
populus qui habitat in ea, auferetur ab eo iniquitas.
XXXIV
Accedite, gentes, et audite;
et populi, attendite:
audiat terra, et plenitudo eius;
orbis, et omne germen eius.
Quia indignatio Domini super omnes gentes,
et furor super universam militiam eorum:
interfecit eos, et dedit eos in occisionem.
Interfecti eorum proiicientur,
et de cadaveribus eorum ascendet foetor;
tabescent montes a sanguine eorum.
Et tabescet omnis militia caelorum,
et complicabuntur sicut liber caeli;
et omnis militia eorum defluet,
sicut defluit folium de vinea et de ficu.
Quoniam inebriatus est in cado gladius meus;
ecce super Idumaeam descendet,
et super populum interfectionis meae, ad iudicium.
Gladius Domini repletus est sanguine,
incrassatus est adipe,
de sanguine agnorum et hircorum,
de sanguine medullatorum arietum,
victima enim Domini in Bosra,
et interfectio magna in terra Edom.
Et descendent unicornes cum eis,
et tauri cum potentibus;
inebriabitur terra eorum sanguine,
et humus eorum adipe pinguium.
Quia dies ultionis Domini,
annus retributionum iudicii Sion.
Et convertentur torrentes eius in picem,
et humus eius in sulphur;
et erit terra eius in picem ardentem.
Nocte et die non extinguetur,
in sempiternum ascendet fumus eius,
a generatione in generationem desolabitur,
in saecula saeculorum non erit transiens per eam.
Et possidebunt illam onocrotalus et ericius;
ibis et corvus habitabunt in ea;
et extendetur super eam mensura,
ut redigatur ad nihilum,
et perpendiculum in desolationem.
Nobiles eius non erunt ibi; regem potius invocabunt,
et omnes principes eius erunt in nihilum.
Et orientur in domibus eius spinae et urticae,
et paliurus in munitionibus eius;
et erit cubile draconum,
et pascua struthionum.
Et occurrent daemonia onocentauris,
et pilosus clamabit alter ad alterum;
ibi cubavit lamia, et invenit sibi requiem.
Ibi habuit foveam ericius, et enutrivit catulos,
et circumfodit, et fovit in umbra eius;
illuc congregati sunt milvi, alter ad alterum.
Requirite diligenter in libro Domini, et legite,
Unum ex eis non defuit, alter alterum non quaesivit;
quia quod ex ore meo procedit, ille mandavit,
et spiritus eius ipse congregavit ea.
Et ipse misit eis sortem,
et manus eius divisit eam illis in mensuram,
usque in aeternum possidebunt eam;
in generationem et generationem habitabunt in ea.
XXXV
Laetabitur deserta et invia, et exsultabit solitudo,
et florebit quasi lilium.
Germinans germinabit,
et exsultabit laetabunda et laudans;
gloria Libani data est ei, decor Carmeli et Saron;
ipsi videbunt gloriam Domini,
et decorem Dei nostri.
Confortate manus dissolutas,
et genua debilia roborate.
Dicite pusillanimis,
‘Confortamini, et nolite timere,
‘ecce Deus vester ultionem adducet retributionis,
Deus ipse veniet, et salvabit vos.’
Tunc aperientur oculi caecorum,
et aures surdorum patebunt;
tunc saliet sicut cervus claudus,
et aperta erit lingua mutorum;
quia scissae sunt in deserto aquae,
et torrentes in solitudine;
et quae erat arida, erit in stagnum,
et sitiens in fontes aquarum.
In cubilibus, in quibus prius dracones habitabant,
orietur viror calami et iunci.
Et erit ibi semita et via, et via sancta vocabitur;
non transibit per eam pollutus,
et haec erit vobis directa via,
ita ut stulti non errent per eam.
Non erit ibi leo, et mala bestia non ascendet per eam,
nec invenietur ibi;
et ambulabunt qui liberati fuerint.
Et redempti a Domino convertentur,
et venient in Sion cum laude,
et laetitia sempiterna super caput eorum,
gaudium et laetitiam obtinebunt,
et fugiet dolor et gemitus.
XXXVI
Et factum est in quartodecimo anno regis Ezechiae, ascendit Sennacherib, rex Assyriorum, super omnes civitates Iuda munitas, et cepit eas. Et misit rex Assyriorum Rabsacen de Lachis in Ierusalem, ad regem Ezechiam in manu gravi, et stetit in aquaeductu piscinae superioris in via Agri fullonis. Et egressus est ad eum Eliacim, filius Helciae, qui erat super domum, et Sobna scriba, et Ioahe filius Asaph, a commentariis. Et dixit ad eos Rabsaces, ‘Dicite Ezechiae, Haec dicit rex magnus, rex Assyriorum: Quae est ista fiducia qua confidis? Aut quo consilio vel fortitudine rebellare disponis? Super quem habes fiduciam, quia recessisti a me? Ecce confidis super baculum arundineum confractum istum, super Ægyptum; cui si innixus fuerit homo, intrabit in manum eius, et perforabit eam : sic Pharao, rex Ægypti, omnibus qui confidunt in eo. Quod si responderis mihi, In Domino Deo nostro confidimus, nonne ipse est cuius abstulit Ezechias excelsa et altaria, et dixit Iudae et Ierusalem, Coram altari isto adorabitis? Et nunc trade te domino meo, regi Assyriorum, et dabo tibi duo millia equorum, nec poteris ex te praebere ascensores eorum; et quomodo sustinebis faciem iudicis unius loci ex servis domini mei minoribus? Quod si confidis in Ægypto, in quadrigis et in equitibus, et nunc numquid sine Domino ascendi ad terram istam, ut disperderem eam? Dominus dixit ad me, Ascende super terram istam, et disperde eam.’ Et dixit Eliacim, et Sobna, et Ioahe, ad Rabsacen, ‘Loquere ad servos tuos syra lingua; intelligimus enim; ne loquaris ad nos iudaice in auribus populi qui est super murum.’ Et dixit ad eos Rabsaces, ‘Numquid ad dominum tuum et ad te misit me dominus meus, ut loquerer omnia verba ista? Et non potius ad viros qui sedent in muro, ut comedant stercora sua, et bibant urinam pedum suorum vobiscum?’ Et stetit Rabsaces, et clamavit voce magna iudaice, et dixit, ‘Audite verba regis magni, regis Assyriorum! Haec dicit rex, Non seducat vos Ezechias, quia non poterit eruere vos. Et non vobis tribuat fiduciam Ezechias super Domino, dicens, Eruens liberabit nos Dominus, non dabitur civitas ista in manu regis Assyriorum. Nolite audire Ezechiam; haec enim dicit rex Assyriorum, Facite mecum benedictionem, et egredimini ad me, et comedite unusquisque vineam suam, et unusquisque ficum suam, et bibite unusquisque aquam cisternae suae, donec veniam, et tollam vos ad terram quae est ut terra vestra, terram frumenti et vini, terram panum et vinearum. Nec conturbet vos Ezechias, dicens, Dominus liberabit nos. Numquid liberaverunt dii gentium unusquisque terram suam de manu regis Assyriorum? Ubi est deus Emath et Arphad? Ubi est deus Sepharvaim? Numquid liberaverunt Samariam de manu mea? Quis est ex omnibus diis terrarum istarum qui eruerit terram suam de manu mea, ut eruat Dominus Ierusalem de manu mea?‘ Et siluerunt, et non responderunt ei verbum. Mandaverat enim rex, dicens, ‘Ne respondeatis ei.’ Et ingressus est Eliacim, filius Helciae, qui erat super domum, et Sobna scriba, et Ioahe filius Asaph, a commentariis, ad Ezechiam, scissis vestibus, et nuntiaverunt ei verba Rabsacis.
XXXVII
Et factum est, cum audisset rex Ezechias, scidit vestimenta sua, et obvolutus est sacco, et intravit in domum Domini. Et misit Eliacim, qui erat super domum, et Sobnam scribam, et seniores de sacerdotibus, opertos saccis, ad Isaiam, filium Amos, prophetam, et dixerunt ad eum, ‘Haec dicit Ezechias, Dies tribulationis, et correptionis, et blasphemiae, dies haec, quia venerunt filii usque ad partum, et virtus non est pariendi. Si quomodo audiat Dominus Deus tuus verba Rabsacis, quem misit rex Assyriorum dominus suus ad blasphemandum Deum viventem et exprobrandum sermonibus quos audivit Dominus Deus tuus; leva ergo orationem pro reliquiis quae repertae sunt.’ Et venerunt servi regis Ezechiae ad Isaiam. Et dixit ad eos Isaias, ‘Haec dicetis domino vestro. Haec dicit Dominus, Ne timeas a facie verborum quae audisti, quibus blasphemaverunt pueri regis Assyriorum me. Ecce ego dabo ei spiritum, et audiet nuntium, et revertetur ad terram suam, et corruere eum faciam gladio in terra sua.’ Reversus est autem Rabsaces, et invenit regem Assyriorum praeliantem adversus Lobnam; audierat enim quia profectus esset de Lachis. Et audivit de Tharaca rege Æthiopiae, dicentes, ‘Egressus est ut pugnet contra te.’ Quod cum audisset, misit nuntios ad Ezechiam, dicens, ‘Haec dicetis Ezechiae regi Iudae, loquentes, Non te decipiat Deus tuus in quo tu confidis, dicens, Non dabitur Ierusalem in manu regis Assyriorum. Ecce tu audisti omnia quae fecerunt reges Assyriorum omnibus terris, quas subverterunt; et tu poteris liberari? Numquid eruerunt eos dii gentium quos subverterunt patres mei, Gozam, et Haram, et Reseph, et filios Eden qui erant in Thalassar? Ubi est rex Emath, et rex Arphad, et rex urbis Sepharvaim, Ana, et Ava?‘ Et tulit Ezechias libros de manu nuntiorum, et legit eos, et ascendit in domum Domini, et expandit eos Ezechias coram Domino, et oravit Ezechias ad Dominum, dicens, ‘Domine exercituum, Deus Israel, qui sedes super cherubim, tu es Deus solus omnium regnorum terrae; tu fecisti caelum et terram. Inclina, Domine, aurem tuam, et audi; aperi, Domine, oculos tuos, et vide, et audi omnia verba Sennacherib, quae misit ad blasphemandum Deum viventem. Vere enim, Domine, desertas fecerunt reges Assyriorum terras, et regiones earum, et dederunt deos earum igni; non enim erant dii, sed opera manuum hominum, lignum et lapis, et comminuerunt eos. Et nunc, Domine Deus noster, salva nos de manu eius, et cognoscant omnia regna terrae quia tu es Dominus solus.’ Et misit Isaias, filius Amos, ad Ezechiam, dicens, ‘Haec dicit Dominus Deus Israel, Pro quibus rogasti me de Sennacherib, rege Assyriorum, hoc est verbum quod locutus est Dominus super eum:
‘Despexit te et subsannavit te, virgo filia Sion;
post te caput movit, filia Ierusalem.
‘Cui exprobrasti? Et quem blasphemasti?
Et super quem exaltasti vocem,
et levasti altitudinem oculorum tuorum?
Ad Sanctum Israel.
In manu servorum tuorum
exprobrasti Domino, et dixisti,
In multitudine quadrigarum mearum
ego ascendi altitudinem montium iuga Libani;
et succidam excelsa cedrorum eius,
et electas abietes illius,
et introibo altitudinem summitatis eius,
saltum Carmeli eius.
Ego fodi, et bibi aquam,
et exsiccavi vestigio pedis Mei omnes rivos aggerum.
‘Numquid non audisti quae olim fecerim ei?
Ex diebus antiquis ego plasmavi illud,
et nunc adduxi,
et factum est in eradicationem collium compugnantium,
et civitatum munitarum.
Habitatores earum breviata manu contremuerunt,
et confusi sunt.
Facti sunt sicut foenum agri, et gramen pascuae,
et herba tectorum, quae exaruit antequam maturesceret.
Habitationem tuam, et egressum tuum,
et introitum tuum cognovi,
et insaniam tuam contra me.
Cum fureres adversum me,
superbia tua ascendit in aures meas.
Ponam ergo circulum in naribus tuis,
et frenum in labiis tuis,
et reducam te in viam per quem venisti.
‘Tibi autem hoc erit signum: comede hoc anno quae sponte nascuntur, et in anno secundo pomis vescere; in anno autem tertio seminate et metite, et plantate vineas, et comedite fructum earum. Et mittet id quod salvatum fuerit de domo Iuda, et quod reliquum est, radicem deorsum, et faciet fructum sursum; quia de Ierusalem exibunt reliquiae, et salvatio de monte Sion; zelus Domini exercituum faciet istud. Propterea haec dicit Dominus de rege Assyriorum, Non intrabit civitatem hanc, et non iaciet ibi sagittam, et non occupabit eam clypeus, et non mittet in circuitu eius aggerem. In via qua venit, per eam revertetur, et civitatem hanc non ingredietur, dicit Dominus. Et protegam civitatem istam, ut salvem eam propter me, et propter David, servum meum.’ Egressus est autem angelus Domini, et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque millia. Et surrexerunt mane, et ecce omnes cadavera mortuorum. Et egressus est, et abiit, et reversus est Sennacherib, rex Assyriorum, et habitavit in Ninive. Et factum est, cum adoraret in templo Nesroch deum suum, Adramelech et Sarasar, filii eius, percusserunt eum gladio, fugeruntque in terram Ararat; et regnavit Asarhaddon, filius eius, pro eo.
XXXVIII
In diebus illis aegrotavit Ezechias usque ad mortem, et introivit ad eum Isaias, filius Amos, propheta, et dixit ei, ‘Haec dicit Dominus, Dispone domui tuae, quia morieris tu, et non vives.’ Et convertit Ezechias faciem suam ad parietem, et oravit ad Dominum, et dixit, ‘Obsecro, Domine, memento, quaeso, quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto, et quod bonum est in oculis tuis fecerim.’ Et flevit Ezechias fletu magno. Et factum est verbum Domini ad Isaiam, dicens, ‘Vade, et dic Ezechiae, Haec dicit Dominus Deus David patris tui, Audivi orationem tuam, et vidi lacrimas tuas; ecce ego adiiciam super dies tuos quindecim annos, et de manu regis Assyriorum eruam te, et civitatem istam, et protegam eam. Hoc autem tibi erit signum a Domino, quia faciet Dominus verbum hoc quod locutus est: ecce ego reverti faciam umbram linearum per quas descenderat in horologio Achaz in sole, retrorsum decern lineis.’ Et reversus est sol decern lineis per gradus quos descenderat. Scriptura Ezechiae, regis Iuda, cum aegrotasset et convaluisset de infirmitate sua:
Ego dixi in dimidio dierum meorum:
Vadam ad portas inferi;
quaesivi residuum annorum meorum.
Dixi, Non videbo Dominum Deum in terra viventium;
non aspiciam hominem ultra, et habitatorem quietis.
Generatio mea ablata est, et convoluta est a me,
quasi tabernaculum pastorum.
Praecisa est velut a texente vita mea;
dum adhuc ordirer, succidit me:
de mane usque ad vesperam finies me.
Sperabam usque ad mane;
quasi leo, sic contrivit omnia ossa mea;
de mane usque ad vesperam finies me.
Sicut pullus hirundinis, sic clamabo;
meditabor ut columba.
Attenuati sunt oculi mei, suspicientes in excelsum.
Domine, vim patior – responde pro me.
Quid dicam, aut quid respondebit mihi,
cum ipse fecerit?
Recogitabo tibi omnes annos meos
in amaritudine animae mea;
Domine, si sic vivitur, et in talibus vita spiritus mei,
corripies me, et vivificabis me.
Ecce in pace amaritudo mea amarissima.
Tu autem eruisti animam meam ut non periret;
proiecisti post tergum tuum omnia peccata mea.
Quia non infernus confitebitur tibi,
neque mors laudabit te;
non exspectabunt
qui descendunt in lacum veritatem tuam.
Vivens, vivens ipse confitebitur tibi, sicut et ego hodie;
pater filiis notam faciet veritatem tuam.
Domine, salvum me fac!
et psalmos nostros cantabimus
cunctis diebus vitae nostrae in domo Domini.
Et iussit Isaias ut tollerent massam de ficis, et cataplasmarent super vulnus, et sanaretur. Et dixit Ezechias, ‘Quod erit signum quia ascendam in domum Domini?’
XXXIX
In tempore illo misit Merodach Baladan, filius Baladan, rex Babylonis, libros et munera ad Ezechiam; audierat enim quod aegrotasset et convaluisset. Laetatus est autem super eis Ezechias, et ostendit eis cellam aromatum, et argenti, et auri, et odoramentorum, et unguenti optimi, et omnes apothecas supellectilis suae, et universa quae inventa sunt in thesauris eius. Non fuit verbum quod non ostenderet eis Ezechias in domo sua, et in omni potestate sua. Introivit autem Isaias propheta ad Ezechiam regem, et dixit ei, ‘Quid dixerunt viri isti, et unde venerunt ad te?’ Et dixit Ezechias, ‘De terra longinqua venerunt ad me, de Babylone.’ Et dixit, ‘Quid viderunt in domo tua?’ Et dixit Ezechias, ‘Omnia quae in domo mea sunt viderunt; non fuit res quam non ostenderim eis in thesauris meis.’ Et dixit Isaias ad Ezechiam, ‘Audi verbum Domini exercituum. Ecce dies venient, et auferentur omnia quae in domo tua sunt, et quae thesaurizaverunt patres tui usque ad diem hanc, in Babylonem; non relinquetur quidquam, dicit Dominus. Et de filiis tuis, qui exibunt de te, quos genueris, tollent, et erunt eunuchi in palatio regis Babylonis.’ Et dixit Ezechias ad Isaiam, ‘Bonum verbum Domini, quod locutus est.’ Et dixit, ‘Fiat tantum pax et veritas in diebus meis!’
XL
Consolamini, consolamini, popule meus,
dicit Deus vester.
Loquimini ad cor Ierusalem, et advocate eam,
quoniam completa est malitia eius,
dimissa est iniquitas illius;
suscepit de manu Domini duplicia
pro omnibus peccatis suis.
Vox clamantis in deserto, ‘Parate viam Domini,
rectas facite in solitudine semitas Dei nostri.
Omnis vallis exaltabitur,
et omnis mons et collis humiliabitur,
et erunt prava in directa, et aspera in vias planas,
et revelabitur gloria Domini,
et videbit omnis caro pariter
quod os Domini locutum est.
Vox dicentis, ‘Clama.’ Et dixi, ‘Quid clamabo?’
Omnis caro foenum, et omnis gloria eius quasi flos agri.
Exsiccatum est foenum, et cecidit flos,
quia spiritus Domini sufflavit in eo.
Vere foenum est populus,
exsiccatum est foenum, et cecidit flos;
verbum autem Domini nostri manet in aeternum.
Super montem excelsum ascende,
tu qui evangelizas Sion;
exalta in fortitudine vocem tuam,
qui evangelizas Ierusalem;
exalta, noli timere.
Dic civitatibus Iuda, ‘Ecce Deus vester,’
ecce Dominus Deus in fortitudine veniet,
et brachium eius dominabitur;
ecce merces eius cum eo, et opus illius coram illo.
Sicut pastor gregem suum pascet,
in brachio suo congregabit agnos,
et in sinu suo levabit; foetas ipse portabit.
Quis mensus est pugillo aquas,
et caelos palmo ponderavit?
Quis appendit tribus digitis molem terrae,
et liberavit in pondere montes, et colles in statera?
Quis adiuvit spiritum Domini?
Aut quis consiliarius eius fuit, et ostendit illi?
Cum quo iniit consilium, et instruxit eum,
et docuit eum semitam iustitiae,
et erudivit eum scientiam,
et viam prudentiae ostendit illi?
Ecce gentes quasi stilla situlae,
et quasi momentum staterae reputatae sunt;
ecce insulae quasi pulvis exiguus.
Et Libanus non sufficiet ad succendendum,
et animalia eius non sufficient ad holocaustum.
Omnes gentes quasi non sint, sic sunt coram eo,
et quasi nihilum et inane reputatae sunt ei.
Cui ergo similem fecisti Deum?
Aut quam imaginem ponetis ei?
Numquid sculptile conflavit fabe?
Aut aurifex auro figuravit illud,
et laminis argenteis argentarius?
Forte lignum et imputribile elegit;
artifex sapiens quaerit quomodo statuat simulacrum,
quod non moveatur.
Numquid non scitis? Numquid non audistis?
Numquid non annuntiatum est vobis ab initio?
Numquid non intellexistis fundamenta terrae?
Qui sedet super gyrum terrae,
et habitatores eius sunt quasi locustae;
qui extendit velut nihilum caelos,
et expandit eos sicut tabernaculum ad inhabitandum;
qui dat secretorum scrutatores quasi non sint,
iudices terrae velut inane fecit.
Et quidem neque plantatus, neque satus,
neque radicatus in terra truncus eorum;
repente flavit in eos, et aruerunt,
et turbo quasi stipulam auferet eos.
‘Et cui assimilastis me, et adaequastis?’ dicit Sanctus.
Levate in excelsum oculos vestros,
et videte quis creavit haec;
qui educit in numero militiam eorum,
et omnes ex nomine vocat;
prae multitudine fortitudinis et roboris,
virtutisque eius, neque unum reliquum fuit.
Quare dicis, Iacob, et loqueris, Israel,
‘Abscondita est via mea a Domino,
et a Deo meo iudicium meum transivit?’
Numquid nescis, aut non audisti?
Deus sempiternus Dominus, qui creavit terminos terrae,
non deficiet, neque laborabit,
nec est investigatio sapientiae eius.
Qui dat lasso virtutem, et his qui non sunt,
fortitudinem et robur multiplicat.
Deficient pueri, et laborabunt,
et iuvenes in infirmitate cadent;
qui autem sperant in Domino mutabunt fortitudinem,
assument pennas sicut aquilae,
current et non laborabunt,
ambulabunt et non deficient.
XLI
Taceant ad me insulae,
et gentes mutent fortitudinem;
accedant, et tunc loquantur;
simul ad iudicium propinquemus.
Quis suscitavit ab oriente Iustum,
vocavit eum ut sequeretur se?
Dabit in conspectu eius gentes, et reges obtinebit:
dabit quasi pulverem gladio eius,
sicut stipulam vento raptam arcui eius.
Persequetur eos, transibit in pace:
semita in pedibus eius non apparebit.
Quis haec operatus est, et fecit,
vocans generationes ab exordio?
Ego Dominus:
primus et novissimus ego sum.
Viderunt insulae, et timuerunt;
extrema terrae obstupuerunt:
appropinquaverunt, et accesserunt.
Unusquisque proximo suo auxiliabitur,
et fratri suo dicet, ‘Confortare.’
Confortavit faber aerarius percutiens malleo eum,
qui cudebat tunc temporis, dicens, ‘Glutino bonum est’;
et confortavit eum clavis, ut non moveretur.
Et tu, Israel, serve meus, Iacob quem elegi,
semen Abraham amici Mei;
in quo apprehendi te ab extremis terrae,
et a longinquis eius vocavi te, et dixi tibi,
‘Servus meus es tu, elegi te, et non abieci te.’
Ne timeas, quia ego tecum sum;
ne declines, quia ego Deus tuus;
confortavi te, et auxiliatus sum tibi,
et suscepit te dextera Iusti mei.
Ecce confundentur et erubescent omnes
qui pugnant adversum te;
erunt quasi non sint,
et peribunt viri qui contradicunt tibi.
Quaeres eos, et non invenies, viros rebelles tuos;
erunt quasi non sint,
et veluti consumptio homines bellantes adversum te.
Quia ego Dominus Deus tuus,
apprehendens manum tuam,
dicensque tibi, ‘Ne timeas, ego adiuvi te.’
Noli timere, vermis Iacob, qui mortui estis ex Israel;
ego auxiliatus sum tibi, dicit Dominus,
et redemptor tuus Sanctus Israel.
Ego posui te quasi plaustrum triturans novum,
habens rostra serrantia;
triturabis montes, et comminues,
et colles quasi pulverem pones.
Ventilabis eos, et ventus tollet, et turbo disperget eos;
et tu exsultabis in Domino, in Sancto Israel laetaberis.
Egeni et pauperes quaerunt aquas, et non sunt;
lingua eorum siti aruit.
Ego Dominus exaudiam eos, Deus Israel,
non derelinquam eos.
Aperiam in supinis collibus flumina,
et in medio camporum fontes:
ponam desertum in stagna aquarum,
et terram inviam in rivos aquarum.
Dabo in solitudinem cedrum, et spinam,
et myrtum, et lignum olivae;
ponam in deserto abietem,
ulmum, et buxum simul;
ut videant, et sciant, et recogitent,
et intelligant pariter,
quia manus Domini fecit hoc,
et Sanctus Israel creavit illud.
Prope facite iudicium vestrum, dicit Dominus;
Afferte, si quid forte habetis, dicit Rex Iacob.
Accedant, et nuntient nobis quaecumque ventura sunt;
priora quae fuerunt, nuntiate,
et ponemus cor nostrum,
et sciemus novissima eorum;
et quae ventura sunt, indicate nobis.
Annuntiate quae ventura sunt in futurum,
et sciemus quia dii estis vos;
bene quoque aut male, si potestis, facite,
et loquamur et videamus simul.
Ecce vos estis ex nihilo,
et opus vestrum ex eo quod non est;
abominatio est qui elegit vos.
Suscitavi ab aquilone, et veniet ab ortu solis;
vocabit nomen meum,
et adducet magistratus quasi lutum,
et velut plastes conculcans humum.
Quis annuntiavit ab exordio ut sciamus,
et a principio ut dicamus, ‘Iustus es’?
Non est neque annuntians, neque praedicens,
neque audiens sermones vestros.
Primus ad Sion dicet, ‘Ecce adsunt,’
et Ierusalem evangelistam dabo.
Et vidi,
et non erat neque ex istis quisquam qui iniret consilium,
et interrogatus responderet verbum.
Ecce omnes iniusti, et vana opera eorum;
ventus et inane simulacra eorum.
XLII
Ecce servus meus, suscipiam eum;
electus meus, complacuit sibi in illo anima mea;
dedi spiritum meum super eum,
iudicium gentibus proferet.
Non clamabit, neque accipiet personam,
nec audietur vox eius foris.
Calamum quassatum non conteret,
et linum fumigans non extinguet,
in veritate educet iudicium.
Non erit tristis, neque turbulentus,
done ponat in terra iudicium;
et legem eius insulae exspectabunt.
Haec dicit Dominus Deus,
creans caelos, et extendens eos,
formans terram, et quae germinant ex ea,
dans datum populo qui est super eam,
et spiritum calcantibus eam,
‘Ego Dominus vocavi te in iustitia,
et apprehendi manum tuam, et servavi te,
et dedi te in foedus populi, in lucem gentium,
ut aperires oculos caecorum,
et educeres de conclusione vinctum,
de domo carceris sedentes in tenebris.
Ego Dominus, hoc est nomen meum;
gloriam meam alteri non dabo,
et laudem meam sculptilibus.
Quae prima fuerunt, ecce venerunt;
nova quoque ego annuntio,
antequam oriantur, audita vobis faciam.’
Cantate Domino canticum novum,
laus eius ab extremis terrae,
qui descenditis in mare, et plenitudo eius,
insulae, et habitatores earum.
Sublevetur desertum et civitates eius.
In domibus habitabit Cedar;
laudate, habitatores petrae,
de vertice montium clamabunt.
Ponent Domino gloriam,
et laudem eius in insulis nuntiabunt.
Dominus sicut fortis egredietur,
sicut vir praeliator suscitabit zelum;
vociferabitur, et clamabit,
super inimicos suos confortabitur.
Tacui semper, silui, patiens fui,
sicut parturiens loquar;
dissipabo, et absorbebo simul.
Desertos faciam montes et colles,
et omne gramen eorum exsiccabo,
et ponam flumina in insulas, et stagna arefaciam.
Et ducam caecos in viam quam nesciunt,
et in semitis quas ignoraverunt ambulare eos faciam;
ponam tenebras coram eis in lucem, et prava in recta;
haec verba feci eis, et non dereliqui eos.
Conversi sunt retrorsum,
confundantur confusione,
qui confidunt in sculptili,
qui dicunt conflatili, ‘Vos dii nostri.’
Surdi, audite, et caeci, intuemini ad videndum.
Quis caecus, nisi servus meus;
et surdus, nisi ad quem nuntios meos misi?
Quis caecus, nisi qui venundatus est?
Et quis caecus, nisi servus Domini?
Qui vides multa, nonne custodies?
Qui apertas habes aures, nonne audies?
Et Dominus voluit ut sanctificaret eum,
et magnificaret legem, et extolleret.
Ipse autem populus direptus, et vastatus;
laqueus iuvenum omnes,
et in domibus carcerum absconditi sunt;
facti sunt in rapinam, nec est qui eruat;
in direptionem, nec est qui dicat, ‘Redde!’
Quis est in vobis qui audiat hoc,
attendat, et auscultet futura?
Quis dedit in direptionem Iacob,
et Israel vastantibus?
Nonne Dominus ipse, cui peccavimus?
Et noluerunt in viis eius ambulare,
et non audierunt legem eius.
Et effudit super eum indignationem furoris sui,
et forte bellum;
et combussit eum in circuitu, et non cognovit;
et succendit eum, et non intellexit.
XLIII
Et nunc haec dicit Dominus creans te, Iacob,
et formans te, Israel,
‘Noli timere, quia redemi te,
et vocavi te nomine tuo; meus es tu.
Cum transieris per aquas, tecum ero,
et flumina non operient te;
cum ambulaveris in igne, non combureris,
et flamma non ardebit in te.
Quia ego Dominus Deus tuus,
Sanctus Israel, Salvator tuus,
dedi propitiationem tuam Ægyptum,
Æthopiam, et Saba, pro te.
Ex quo honorabilis factus es in oculis meis,
et gloriosus,
ego dilexi te, et dabo homines pro te,
et populos pro anima tua.
Noli timere, quia ego tecum sum;
ab oriente adducam semen tuum,
et ab occidente congregabo te.
Dicam aquiloni, Da, et austro, Noli prohibere,
affer filios meos de longinquo,
et filias meas ab extremis terra.
Et omnem qui invocat nomen meum,
in gloriam meam creavi eum,
formavi eum, et feci eum.’
Educ foras populum caecum, et oculos habentem;
surdum, et aures ei sunt.
Omnes gentes congregatae sunt simul,
et collectae sunt tribus.
Quis in vobis annuntiet istud,
et quae prima sunt audire nos faciet?
Dent testes eorum, iustificentur,
et audiant, et dicant, ‘Vere.’
‘Vos testes mei,’ dicit Dominus,
‘et servus meus quem elegi,
ut sciatis, et credatis mihi,
et intelligatis quia ego ipse sum;
ante me non est formatus Deus,
et post me non erit.
Ego sum, ego sum Dominus,
et non est absque me salvator.
Ego annuntiavi, et salvavi;
auditum feci, et non fuit in vobis alienus,
vos testes mei,’ dicit Dominus, ‘et ego Deus.
Et ab initio ego ipse, et non est qui de manu mea eruat.
Operabor, et quis avertet illud?’
Haec dicit Dominus, Redemptor vester, Sanctus Israel:
‘Propter vos misi in Babylonem,
et detraxi vectes universos,
et Chaldaeos in navibus suis gloriantes.
Ego Dominus, Sanctus vester, creans Israel, Rex vester.’
Haec dicit Dominus, qui dedit in mari viam,
et in aquis torrentibus semitam;
qui eduxit quadrigam et equum, agmen et robustum;
simul obdormierunt, nec resurgent;
contriti sunt quasi linum, et extincti sunt,
‘Ne memineritis priorum, et antiqua ne intueamini.
Ecce ego facio nova,
et nunc orientur, utique cognoscetis ea;
ponam in deserto viam, et in invio flumina.
Glorificabit me bestia agri, dracones, et struthiones,
quia dedi in deserto aquas, flumina in invio,
ut darem potum populo meo, electo meo.
Populum istum formavi mihi,
laudem meam narrabit.
‘Non me invocasti, Iacob, nec laborasti in me, Israel.
Non obtulisti mihi arietem holocausti tui,
et victimis tuis non glorificasti me;
non te servire feci in oblatione,
nec laborem tibi praebui in thure.
Non emisti mihi argento calamum,
et adipe victimarum tuarum non inebriasti me,
verumtamen servire me fecisti in peccatis tuis;
praebuisti mihi laborem in iniquitatibus tuis.
‘Ego sum,
ego sum ipse qui deleo iniquitates tuas propter me,
et peccatorum tuorum non recordabor.
Reduc me in memoriam, et iudicemur simull;
narra si quid habes ut iustificeris.
Pater tuus primus peccavit,
et interpretes tui praevaricati sunt in me,
et contaminavi principes sanctos,
dedi ad internecionem Iacob, et Israel în blasphemiam.’
XLIV
‘Et nunc audi, Iacob, serve meus,
et Israel, quem elegi.
Haec dicit Dominus faciens et formans te,
ab utero auxiliator tuus,
Noli timere, serve meus Iacob,
et rectissime, quem elegi.
Effundam enim aquas super sitientem,
et fluenta super aridam;
effundam spiritum meum super semen tuum,
et benedictionem meam super stirpem tuam;
et germinabunt inter herbas,
quasi salices iuxta praeterfluentes aquas.
Iste dicet, Domini ego sum,
et ille vocabit in nomine Iacob,
et hic scribet manu sua, Domino,
et in nomine Israel assimilabitur.’
Haec dicit Dominus, rex Israel, et redemptor eius,
‘Dominus exercituum, Ego primus, et ego novissimus,
et absque me non est deus.
Quis similis mei?
Vocet, et annuntiet,
et ordinem exponat mihi,
ex quo constitui populum antiquum;
ventura et quae futura sunt annuntient eis.
Nolite timere, neque conturbemini,
ex tunc audire te feci, et annuntiavi;
vos estis testes mei.
Numquid est Deus absque me,
et formator quem ego non noverim?’
Plastae idoli omnes nihil sunt, et amantissima eorum non proderunt eis. Ipsi sunt testes eorum, quia non vident, neque intelligunt, ut confundantur. Quis formavit deum, et sculptile conflavit ad nihil utile? Ecce omnes participes eius confundentur, fabri enim sunt ex hominibus ; convenient omnes, stabunt et pavebunt, et confundentur simul. Faber ferrarius lima operatus est, in prunis et in malleis formavit illud, et operatus est in brachio fortitudinis suae ; esuriet et deficiet. non bibet aquam et lassescet. Artifex lignarius extendit normam, formavit illud in runcina, fecit illud in angularibus, et in circino tornavit illud, et fecit imaginem viri quasi speciosum hominem habitantem in domo ; succidit cedros, tulit ilicem, et quercum, quae steterat inter ligna saltus; plantavit pinum, quam pluvia nutrivit, et facta est hominibus in focum; sumpsit ex eis, et calefactus est; et succendit et coxit panes ; de reliquo autem operatus est deum et adoravit; fecit sculptile, et curvatus est ante illud. Medium eius combussit igni, et de medio eius carnes comedit; coxit pulmentum, et saturatus est, et calefactus est, et dixit, ‘Vah! Calefactus sum, vidi focum,’ reliquum autem eius deum fecit et sculptile sibi; curvatur ante illud, et adorat illud, et obsecrat, dicens, ‘Libera me, quia deus meus es tu!’ Nescierunt, neque intellexerunt; obliti enim sunt ne videant oculi eorum, et ne intelligant corde suo. Non recogitant in mente sua, neque cognoscunt, neque sentiunt, ut dicant, ‘Medietatem eius combussi igni, et coxi super carbones eius panes; coxi carnes et comedi, et de reliquo eius idolum faciam? Ante truncum ligni procidam?’ Pars eius cinis est; cor insipiens adoravit illud, et non liberabit animam suam, neque dicet, ‘Forte mendacium est in dextera mea.’
Memento horum Iacob, et Israel,
quoniam servus meus es tu.
Formavi te, servus meus es tu, Israel,
ne obliviscaris mei.
Delevi ut nubem iniquitates tuas,
et quasi nebulam peccata tua,
revertere ad me, quoniam redemi te.
Laudate, caeli, quoniam misericordiam fecit Dominus;
iubilate, extrema terra;
resonate, montes, laudationem,
saltus et omne lignum eius,
quoniam redemit Dominus Iacob, et Israel gloriabitur.
Haec dicit Dominus, redemptor tuus,
et formator tuus ex utero,
‘Ego sum Dominus, faciens omnia,
extendens caelos solus, stabiliens terram,
et nullus mecum;
irrita faciens signa divinorum,
et ariolos in furorem vertens;
convertens sapientes retrorsum,
et scientiam eorum stultam faciens;
suscitans verbum servi sui,
et consilium nuntiorum suorum complens;
qui dico Ierusalem, Habitaberis,
et civitatibus Iuda, Ædificabimini, et deserta eius suscitabo;
qui dico profundo, Desolare, et flumina tua arefaciam;
qui dico Cyro, Pastor meus es,
et omnem voluntatem meam complebis;
qui dico Ierusalem, Ædificaberis,
et templo, Fundaberis.
XLV
Haec dicit Dominus christo meo Cyro,
cuius apprehendi dexteram,
ut subiiciam ante faciem eius gentes,
et dorsa regum vertam,
et aperiam coram eo ianuas,
et portae non claudentur, ‘Ego ante te ibo,
et gloriosos terrae humiliabo;
portas aereas conteram,
et vectes ferreos confringam,
et dabo tibi thesauros absconditos,
et arcana secretorum,
ut scias quia ego Dominus,
qui voco nomen tuum, Deus Israel,
propter servum meum Iacob,
et Israel, electum meum;
et vocavi te nomine tuo;
assimilavi te, et non cognovisti me.
Ego Dominus, et non est amplius,
extra me non est deus;
accinxi te, et non cognovisti me;
ut sciant hi qui ab ortu solis et qui ab occidente,
quoniam absque me non est;
ego Dominus, et non est alter,
formans lucem et creans tenebras,
faciens pacem et creans malum.
Ego Dominus faciens omnia haec.
‘Rorate, caeli, desuper, et nubes pluant iustum;
aperiatur terra, et germinet Salvatorem,
et iustitia oriatur simul;
ego Dominus creavi eum.
‘Vae qui contradicit fictori suo,
testa de samiis terrae!
Numquid dicet lutum figulo suo,
Quid facis, et
opus tuum absque manibus est?
Vae qui dicit patri, Quid generas?
et mulieri, Quid parturis?’
Haec dicit Dominus, Sanctus Israel, plastes eius,
‘Ventura interrogate me;
super filios meos
et super opus manuum mearum mandate mihi.
Ego feci terram, et hominem super eam creavi ego,
manus meae tetenderunt caelos,
et omni militiae eorum mandavi.
Ego suscitavi eum ad iustitiam,
et omnes vias eius dirigam;
ipse aedificabit civitatem meam,
et captivitatem meam dimittet,
non in pretio neque in muneribus,’
dicit Dominus Deus exercituum.
Haec dicit Dominus,
‘Labor Ægypti, et negotiatio Æthiopiae,
et Sabaim viri sublimes ad te transibunt,
et tui erunt;
post te ambulabunt,
vincti manicis pergent,
et te adorabunt, teque deprecabuntur,
Tantum in te est Deus,
et non est absque te deus.’
Vere tu es Deus absconditus,
Deus Israel, salvator.
Confusi sunt, et erubuerunt omnes;
simul abierunt in confusionem fabricatores errorum.
Israel salvatus est in Domino salute aeterna;
non confundemini,
et non erubescetis usque in saeculum saeculi.
Quia haec dicit Dominus creans caelos,
ipse Deus formans terram et faciens eam,
ipse plastes eius;
non in vanum creavit eam,
ut habitaretur formavit eam,
‘Ego Dominus, et non est alius.
Non in abscondito locutus sum,
in loco terrae tenebroso;
non dixi semini Iacob frustra, Quaerite me,
ego Dominus loquens iustitiam,
annuntians recta.
‘Congregamini, et venite, et accedite simul
qui salvati estis ex gentibus,
nescierunt qui levant lignum sculptural suae,
et rogant deum non salvantem.
Annuntiate, et venite, et consiliamini simul.
Quis auditum fecit hoc ab initio,
ex tunc praedixit illud?
Numquid non ego Dominus,
et non est ultra deus absque me?
Deus iustus, et salvans non est praeter me.
‘Convertimini ad me, et salvi eritis,
omnes fines terrae,
quia ego Deus, et non est alius.
In memetipso iuravi;
egredietur de ore meo iustitiae verbum,
et non revertetur;
quia mihi curvabitur omne genu,
et iurabit omnis lingua.
‘Ergo in Domino, dicet,
meae sunt iustitiae et imperium;
ad eum venient,
et confundentur omnes qui repugnant ei.
In Domino iustificabitur,
et laudabitur omne semen Israel.’
XLVI
Contractus est Bel, contritus est Nabo;
facta sunt simulacra eorum bestiis et iumentis,
onera vestra gravi pondere usque ad lassitudinem.
Contabuerunt, et contrita sunt simul;
non potuerunt salvare portantem,
et anima eorum in captivitatem ibit.
‘Audite me, domus Iacob,
et omne residuum domus Israel;
qui portamini a meo utero,
qui gestamini a mea vulva.
Usque ad senectam ego ipse,
et usque ad canos ego portabo;
ego feci, et ego feram; ego portabo, et salvabo.
‘Cui assimilastis me, et adaequastis,
et comparastis me, et fecistis similem?
Qui confertis aurum de sacculo,
et argentum statera ponderatis,
conducentes aurificem ut faciat deum,
et procidunt, et adorant.
Portant illum in humeris gestantes,
et ponentes in loco suo, et stabit,
ac de loco suo non movebitur,
sed et cum clamaverint ad eum, non audiet;
de tribulatione non salvabit eos.
‘Mementote istud, et confundamini;
redite, praevaricatores, ad cor.
Recordamini prioris saeculi,
quoniam ego sum Deus, et non est ultra deus,
nec est similis mei.
Annuntians ab exordio novissimum,
et ab initio quae necdum facta sunt, dicens,
Consilium meum stabit, et omnis voluntas mea fiet.
Vocans ab oriente avem,
et de terra longinqua virum voluntatis meae,
et locutus sum, et adducam illud; creavi et faciam illud.
Audite me, duro corde, qui longe estis a iustitia.
Prope feci iustitiam meam, non elongabitur,
et salus mea non morabitur.
Dabo in Sion salutem, et in Israel gloriam meam.
XLVII
Descende, sede in pulvere, virgo filia Babylon;
sede in terra, non est solium filiae Chaldaeorum,
quia ultra non vocaberis mollis et tenera.
Tolle molam, et mole farinam;
denuda turpitudinem tuam;
discooperi humerum, revela crura, transi flumina.
Revelabitur ignominia tua,
et videbitur opprobrium tuum;
ultionem capiam, et non resistet mihi homo.
Redemptor noster,
Dominus exercituum nomen illius, Sanctus Israel.
Sede tacens, et intra in tenebras, filia Chaldaeorum,
quia non vocaberis ultra domina regnorum.
Iratus sum super populum meum,
contaminavi haereditatem meam,
et dedi eos in manu tua;
non posuisti eis misericordias;
super senem aggravasti iugum tuum valde.
Et dixisti, ‘In sempiternum ero domina.’
Non posuisti haec super cor tuum,
neque recordata es novissimi tui.
Et nunc audi haec delicata,
et habitans confidenter, quae dicis in corde tuo,
‘Ego sum, et non est praeter me amplius,
non sedebo vidua, et ignorabo sterilitatem.’
Venient tibi duo haec subito in die una:
sterilitas et viduitas;
universa venerunt super te,
propter multitudinem maleficiorum tuorum,
et propter duritiam incantatorum tuorum vehementem.
Et fiduciam habuisti in malitia tua,
et dixisti, ‘Non est qui videat me.’
Sapientia tua et scientia tua, haec decepit te.
Et dixisti in corde tuo,
‘Ego sum, et praeter me non est altera.’
Veniet super te malum, et nescies ortum eius;
et irruet super te calamitas quam non poteris expiare;
veniet super te repente miseria quam nescies.
Sta cum incantatoribus tuis
et cum multitudine maleficiorum tuorum,
in quibus laborasti ab adolescentia tua,
si forte quod prosit tibi, aut si possis fieri fortior.
Defecisti in multitudine consiliorum tuorum.
Stent, et salvent te augures caeli,
qui contemplabantur sidera,
et supputabant menses,
ut ex eis annuntiarent ventura tibi.
Ecce facti sunt quasi stipula, ignis combussit eos;
non liberabunt animam suam de manu flamma;
non sunt prunae quibus calefiant,
nec focus ut sedeant ad eum.
Sic facta sunt tibi in quibuscumque laboraveras;
negotiatores tui ab adolescentia tua,
unusquisque in via sua erraverunt;
non est qui salvet te.
XLVIII
Audite haec, domus Iacob,
qui vocamini nomine Israel,
et de aquis Iuda existis;
qui iuratis in nomine Domini,
et Dei Israel recordamini non in veritate
neque in iustitia.
De civitate enim sancta vocati sunt,
et super Deum Israel constabiliti sunt;
Dominus exercituum nomen eius.
‘Priora ex tunc annuntiavi, et ex ore meo exierunt,
et audita feci ea, repente operatus sum, et venerunt.
Scivi enim quia durus es tu,
et nervus ferreus cervix tua, et frons tua aerea.
Praedixi tibi ex tunc; antequam venirent, indicavi tibi,
ne forte diceres, Idola mea fecerunt haec,
et sculptilia mea et conflatilia mandaverunt ista.
‘Quae audisti, vide omnia;
vos autem, num annuntiastis?
Audita feci tibi nova ex tunc,
et conservata sunt quae nescis.
Nunc creata sunt et non ex tunc,
et ante diem, et non audisti ea,
ne forte dicas, Ecce ego cognovi ea.
Neque audisti, neque cognovisti,
neque ex tunc aperta est auris tua;
scio enim quia praevaricans praevaricaberis,
et transgressorem ex utero vocavi te.
‘Propter nomen meum longe faciam furorem meum,
et laude mea infrenabo te, ne intereas.
Ecce excoxi te, sed non quasi argentum;
elegi te in camino paupertatis.
Propter me, propter me faciam, ut non blasphemer;
et gloriam meam alteri non dabo.
‘Audi me, Iacob, et Israel, quem ego voco,
ego ipse, ego primus, et ego novissimus.
Manus quoque mea fundavit terram,
et dextera mea mensa est caelos;
ego vocabo eos, et stabunt simul.
‘Congregamini, omnes vos, et audite:
quis de eis annuntiavit haec?
Dominus dilexit eum,
faciet voluntatem suam in Babylone,
et brachium suum in Chaldaeis.
Ego, ego locutus sum, et vocavi eum;
adduxi eum, et directa est via eius.
Accedite ad me et audite hoc:
non a principio in abscondito locutus sum;
ex tempore antequam fieret, ibi eram;
et nunc Dominus Deus misit me, et spiritus eius.
Haec dicit Dominus, redemptor tuus, Sanctus Israel,
‘Ego Dominus Deus tuus, docens te utilia,
gubernans te in via qua ambulas.
Utinam attendisses mandata mea,
facta fuisset sicut flumen pax tua,
et iustitia tua sicut gurgites maris,
et fuisset quasi arena semen tuum,
et stirps uteri tui ut lapilli eius;
non interisset
et non fuisset attritum nomen eius a facie mea.’
Egredimini de Babylone, fugite a Chaldaeis,
in voce exsultationis annuntiate;
auditum facite hoc,
et efferte illud usque ad extrema terra;
Dicite, ‘Redemit Dominus servum suum Iacob.’
Non sitierunt in deserto, cum educeret eos,
aquam de petra produxit eis,
et scidit petram, et fluxerunt aquae.
‘Non est pax impiis,’ dicit Dominus.
XLIX
Audite, insulae, et attendite, populi de longe;
Dominus ab utero vocavit me;
de ventre matris meae recordatus est nominis mei.
Et posuit os meum quasi gladium acutum,
in umbra manus suae protexit me,
et posuit me sicut sagittam electam:
in pharetra sua abscondit me.
Et dixit mihi, ‘Servus meus es tu Israel,
quia in te gloriabor.’
Et ego dixi, ‘In vacuum laboravi;
sine causa et vane fortitudinem meam consumpsi,
ergo iudicium meum cum Domino,
et opus meum cum Deo meo.’
Et nunc dicit Dominus,
formans me ex utero servum sibi,
ut reducam Iacob ad eum,
et Israel non congregabitur;
et glorificatus sum in oculis Domini,
et Deus meus factus est fortitudo mea.
Et dixit, ‘Parum est ut sis mihi servus
ad suscitandas tribus Iacob,
et faeces Israel convertendas;
ecce dedi te in lucem gentium,
ut sis salus mea usque ad extremum terrae.’
Haec dicit Dominus,
Redemptor Israel, Sanctus eius,
ad contemptibilem animam,
ad abominatam gentem,
ad servum dominorum,
‘Reges videbunt, et consurgent principes,
et adorabunt propter Dominum, quia fidelis est,
et Sanctum Israel qui elegit te.’
Haec dicit Dominus,
‘In tempore placito exaudivi te,
et in die salutis auxiliatus sum tui,
et servavi te, et dedi te in foedus populi,
ut suscitares terram,
et possideres haereditates dissipatas;
ut diceres his qui vincti sunt,
Exite, et his qui in tenebris, Revelamini.
Super vias pascentur,
et in omnibus planis pascua eorum.
Non esurient neque sitient,
et non percutiet eos aestus et sol,
quia miserator eorum reget eos,
et ad fontes aquarum potabit eos.
Et ponam omnes montes meos in viam,
et semitae meae exaltabuntur.
Ecce isti de longe venient,
et ecce illi ab aquilone et mari,
et isti de terra australi.’
Laudate, caeli, et exsulta, terra;
iubilate, montes, laudem,
quia consolatus est Dominus populum suum,
et pauperum suorum miserebitur.
Et dixit Sion, ‘Dereliquit me Dominus,
et Dominus oblitus est mei.’
‘Numquid oblivisci potest mulier infantem suum,
ut non misereatur filio uteri sui?
Etsi illa oblita fuerit, ego tamen non obliviscar tui.
Ecce in manibus meis descripsi te;
muri tui coram oculis meis semper.
Venerunt structores tui;
destruentes te et dissipantes a te exibunt.
Leva in circuitu oculos tuos, et vide,
omnes isti congregati sunt, venerunt tibi.
Vivo ego, dicit Dominus,
quia omnibus his velut ornamento vestieris,
et circumdabis tibi eos quasi sponsa;
quia deserta tua, et solitudines tuae,
et terra ruinae tuae,
nunc angusta erunt prae habitatoribus;
et longe fugabuntur qui absorbebant te.
Adhuc dicent in auribus tuis filii sterilitatis tuae,
Angustus est mihi locus; fac spatium mihi ut habitem.
Et dices in corde tuo, Quis genuit mihi istos?
Ego sterilis et non pariens, transmigrata, et captiva;
et istos quis enutrivit? Ego destituta et sola,
et isti ubi erant?‘
Haec dicit Dominus Deus,
‘Ecce levabo ad gentes manum meam,
et ad populos exaltabo signum meum;
et afferent filios tuos in ulnis,
et filias tuas super humeros portabunt.
Et erunt reges nutritii tui, et reginae nutrices tuae;
vultu in terram demisso adorabunt te,
et pulverem pedum tuorum lingent.
Et scies quia ego Dominus,
super quo non confundentur qui exspectant eum.’
Numquid tolletur a forti praeda?
Aut quod captum fuerit a robusto, salvum esse poterit?
Quia haec dicit Dominus,
‘Equidem, et captivitas a forti tolletur,
et quod ablatum fuerit a robusto, salvabitur.
Eos vero qui iudicaverunt te, ego iudicabo,
et filios tuos ego salvabo.
Et cibabo hostes tuos carnibus suis,
et quasi musto, sanguine suo inebriabuntur,
et sciet omnis caro quia ego Dominus salvans te,
et Redemptor tuus fortis Iacob.’
L
Haec dicit Dominus,
‘Quis est hic liber repudii matris vestrae,
quo dimisi eam?
Aut quis est creditor meus, cui vendidi vos?
Ecce in iniquitatibus vestris venditi estis,
et in sceleribus vestris dimisi matrem vestram.
Quia veni, et non erat vir;
vocavi, et non erat qui audiret.
Numquid abbreviata et parvula facta est manus mea,
ut non possim redimere?
Aut non est in me virtus ad liberandum?
Ecce in increpatione mea desertum faciam mare,
ponam flumina in siccum;
computrescent pisces sine aqua, et morientur in siti.
Induam caelos tenebris,
et saccum ponam operimentum eorum.’
Dominus dedit mihi linguam eruditam,
ut sciam sustentare eum qui lassus est verbo.
Erigit mane, mane erigit mihi aurem,
ut audiam quasi magistrum.
Dominus Deus aperuit mihi aurem,
ego autem non contradico, retrorsum non abii.
Corpus meum dedi percutientibus,
et genas meas vellentibus;
faciem meam non averti
ab increpantibus et conspuentibus in me.
Dominus Deus auxiliator meus,
ideo non sum confusus;
ideo posui faciem meam ut petram durissimam,
et scio quoniam non confundar.
Iuxta est qui iustificat me, quis contradicet mihi?
Stemus simul; quis est adversarius meus?
Accedat ad me.
Ecce Dominus Deus auxiliator meus;
quis est qui condemnet me?
Ecce omnes quasi vestimentum conterentur;
tinea comedet eos.
Quis ex vobis timens Dominum, audiens vocem servi sui?
Qui ambulavit in tenebris,
et non est lumen ei,
speret in nomine Domini,
et innitatur super Deum suum.
Ecce vos omnes accendentes ignem, accincti flammis;
ambulate in lumine ignis vestri,
et in flammis quas succendistis;
de manu mea factum est hoc vobis;
in doloribus dormietis.
LI
‘Audite me, qui sequimini quod iustum est,
et quaeritis Dominum;
attendite ad petram unde excisi estis,
et ad cavernam laci de qua praecisi estis.
Attendite ad Abraham, patrem vestrum,
et ad Saram, quae peperit vos,
quia unum vocavi eum, et benedixi ei,
et multiplicavi eum.
Consolabitur ergo Dominus Sion,
et consolabitur omnes ruinas eius,
et ponet desertum eius quasi delicias,
et solitudinem eius quasi hortum Domini.
Gaudium et laetitia invenietur in ea,
gratiarum actio et vox laudis.
‘Attendite ad me, popule meus, et tribus mea,
me audite,
quia lex a me exiet,
et iudicium meum in lucem populorum requiescet.
Prope est iustus meus, egressus est salvator meus,
et brachia mea populos iudicabunt;
me insulae exspectabunt,
et brachium meum sustinebunt.
Levate in caelum oculos vestros,
et videte sub terra deorsum;
quia caeli sicut fumus liquescent,
et terra sicut vestimentum atteretur,
et habitatores eius sicut haec interibunt,
salus autem mea in sempiternum erit,
et iustitia mea non deficiet.
‘Audite me, qui scitis iustum, populus meus,
lex mea in corde eorum;
nolite timere opprobrium hominum,
et blasphemias eorum ne metuatis;
sicut enim vestimentum, sic comedet eos vermis,
et sicut lanam, sic devorabit eos tinea,
salus autem mea in sempiternum erit,
et iustitia mea in generationes generationum.’
Consurge, consurge,
induere fortitudinem, brachium Domini!
Consurge sicut in diebus antiquis,
in generationibus saeculorum.
Numquid non tu percussisti superbum,
vulnerasti draconem?
Numquid non tu siccasti mare,
aquam abyssi vehementis;
qui posuisti profundum maris viam,
ut transirent liberati?
Et nunc qui redempti sunt a Domino,
revertentur, et venient in Sion laudantes,
et laetitia sempiterna super capita eorum,
gaudium et laetitiam tenebunt;
fugiet dolor et gemitus.
‘Ego, ego ipse consolabor vos.
Quis tu, ut timeres ab homine mortali,
et a filio hominis qui quasi foenum ita arescet?
Et oblitus es Domini, factoris tui,
qui tetendit caelos et fundavit terram;
et formidasti iugiter tota die
a facie furoris eius qui te tribulabat,
et paraverat ad perdendum.
Ubi nunc est furor tribulantis?
Cito veniet gradiens ad aperiendum;
et non interficiet usque ad internecionem,
nec deficiet panis eius.
Ego autem sum Dominus Deus tuus,
qui conturbo mare, et intumescunt fluctus eius;
Dominus exercituum nomen meum.
Posui verba mea in ore tuo,
et in umbra manus meae protexi te,
ut plantes caelos, et fundes terram,
et dicas ad Sion, Populus meus es tu.’
Elevare, elevare, consurge, Ierusalem,
quae bibisti de manu Domini calicem irae eius;
usque ad fundum calicis soporis bibisti,
et potasti usque ad faeces.
Non est qui sustentet eam,
ex omnibus filiis quos genuit;
et non est qui apprehendat manum eius,
ex omnibus filiis quos enutrivit.
Duo sunt quae occurrerunt tibi;
quis contristabitur super te?
Vastitas, et contritio, et fames, et gladius;
quis consolabitur te?
Filii tui proiecti sunt,
dormierunt in capite omnium viarum
sicut oryx illaqueatus,
pleni indignatione Domini, increpatione Dei tui.
Idcirco audi hoc, paupercula, et ebria non a vino.
Haec dicit dominator tuus Dominus, et Deus tuus,
qui pugnabit pro populo suo,
‘Ecce tuli de manu tua calicem soporis,
fundum calicis indignationis meae,
non adiicies ut bibas illum ultra.
Et ponam illum in manu eorum qui te humiliaverunt,
et dixerunt animae tuae,
Incurvare, ut transeamus,
et posuisti ut terram corpus tuum,
et quasi viam transeuntibus.’
LII
Consurge, consurge, induere fortitudine tua, Sion!
Induere vestimentis gloriae tuae,
Ierusalem, civitas Sancti,
quia non adiiciet ultra ut pertranseat per te
incircumcisus et immundus.
Excutere de pulvere, consurge, sede, Ierusalem!
Solve vincula colli tui, captiva filia Sion.
Quia haec dicit Dominus, ‘Gratis venundati estis, et sine argento redimemini.’ Quia haec dicit Dominus Deus, ‘In Ægyptum descendit populus meus in principio, ut colonus esset ibi, et Assur absque ulla causa calumniatus est eum. Et nunc quid mihi est hic, dicit Dominus, quoniam ablatus est populus meus gratis? Dominatores eius inique agunt, dicit Dominus, et iugiter tota die nomen meum blasphematur. Propter hoc sciet populus meus nomen meum in die illa : quia ego ipse qui loquebar, ecce adsum.’
Quam pulchri super montes pedes annuntiantis
et praedicantis pacem;
annuntiantis bonum, praedicantis salutem,
dicentis Sion, ‘Regnabit Deus tuus!’
Vox speculatorum tuorum,
levaverunt vocem, simul laudabunt,
quia oculo ad oculum videbunt
cum converterit Dominus Sion.
Gaudete, et laudate simul, deserta Ierusalem,
quia consolatus est Dominus populum suum;
redemit Ierusalem.
Paravit Dominus brachium sanctum suum
in oculis omnium gentium;
et videbunt omnes fines terra salutare Dei nostri.
Recedite, recedite,
exite inde, pollutum nolite tangere;
exite de medio eius;
mundamini, qui fertis vasa Domini.
Quoniam non in tumultu exibitis,
nec in fuga properabitis;
praecedet enim vos Dominus,
et congregabit vos Deus Israel.
Ecce intelliget servus meus, exaltabitur et elevabitur,
et sublimis erit valde.
Sicut obstupuerunt super te multi,
sic inglorius erit inter viros aspectus eius,
et forma eius inter filios hominum.
Iste asperget gentes multas;
super ipsum continebunt reges os suum;
quia quibus non est narratum de eo viderunt,
et qui non audierunt contemplati sunt.
LIII
Quis credidit auditui nostro?
Et brachium Domini cui revelatum est?
Et ascendet sicut virgultum coram eo,
et sicut radix de terra sitienti.
Non est species ei, neque decor, et vidimus eum,
et non erat aspectus, et desideravimus eum;
despectum, et novissimum virorum,
virum dolorum, et scientem infirmitatem,
et quasi absconditus vultus eius et despectus,
unde nec reputavimus eum.
Vere languores nostros ipse tulit,
et dolores nostros ipse portavit;
et nos putavimus eum quasi leprosum,
et percussum a Deo, et humiliatum.
Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras;
attritus est propter scelera nostra,
disciplina pacis nostra super eum,
et livore eius sanati sumus.
Omnes nos quasi oves erravimus,
unusquisque in viam suam declinavit,
et posuit Dominus in eo iniquitatem omnium nostrum.
Oblatus est quia ipse voluit, et non aperuit os suum;
sicut ovis ad occisionem ducetur,
et quasi agnus coram tondente se obmutescet,
et non aperiet os suum.
De angustia, et de iudicio sublatus est.
Generationem eius quis enarrabit?
Quia abscissus est de terra viventium,
propter scelus populi mei percussi eum.
Et dabit impios pro sepultura, et divitem pro morte sua,
eo quod iniquitatem non fecerit,
neque dolus fuerit in ore eius.
Et Dominus voluit conterere eum in infirmitate.
Si posuerit pro peccato animam suam,
videbit semen longaevum,
et voluntas Domini in manu eius dirigetur.
Pro eo quod laboravit anima eius,
videbit et saturabitur.
In scientia sua
iustificabit ipse iustus servus meus multos,
et iniquitates eorum ipse portabit.
Ideo dispertiam ei plurimos,
et fortium dividet spolia,
pro eo quod tradidit in mortem animam suam,
et cum sceleratis reputatus est,
et ipse peccata multorum tulit,
et pro transgressoribus rogavit.
LIV
‘Lauda, sterilis, quae non paris;
decanta laudem, et hinni, quae non pariebas;
quoniam multi filii desertae magis
quam eius quae habet virum,’ dicit Dominus.
‘Dilata locum tentorii tui,
et pelles tabernaculorum tuorum extende;
ne parcas, longos fac funiculos tuos,
et clavos tuos consolida.
Ad dexteram enim et ad laevam penetrabis,
et semen tuum gentes haereditabit,
et civitates desertas inhabitabit.
‘Noli timere, quia non confunderis,
neque erubesces;
non enim te pudebit,
quia confusionis adolescentiae tuae oblivisceris,
et opprobrii viduitatis tuae non recordaberis amplius.
Quia dominabitur tui qui fecit te,
Dominus exercituum nomen eius,
et Redemptor tuus, Sanctus Israel,
Deus omnis terrae vocabitur.
Quia et mulierem derelictam
et moerentem spiritu vocavit te Dominus,
et uxorem ab adolescentia abiectam, dixit Deus tuus.
Ad punctum in modico dereliqui te,
et in miserationibus magnis congregabo te.
In momento indignationis
abscondi faciem meam parumper a te,
et in misericordia sempiterna misertus sum tui,
dixit redemptor tuus, Dominus.
‘Sicut in diebus Noe istud mihi est,
cui iuravi ne inducerem aquas Noe ultra super terram;
sic iuravi ut non irascar tibi, et non increpem te.
Montes enim commovebuntur,
et colles contremiscent;
misericordia autem mea non recedet a te,
et foedus pacis meae non movebitur,
dixit miserator tuus Dominus.
‘Paupercula, tempestate convulsa
absque ulla consolatione,
ecce ego sternam per ordinem lapides tuos,
et fundabo te in sapphiris,
et ponam iaspidem propugnacula tua,
et portas tuas in lapides sculptos,
et omnes terminos tuos in lapides desiderabiles;
universos filios tuos doctos a Domino,
et multitudinem pacis filiis tuis.
Et in iustitia fundaberis;
recede procul a calumnia, quia non timebis,
et a pavore, quia non appropinquabit tibi.
Ecce accola veniet qui non erat mecum,
advena quondam tuus adiungetur tibi.
Ecce ego creavi fabrum sufflantem in igne prunas,
et proferentem vas in opus suum;
et ego creavi interfectorem ad disperdendum.
Omne vas quod fictum est contra te, non dirigetur,
et omnem linguam resistentem tibi in iudicio, iudicabis.
Haec est haereditas servorum Domini,
et iustitia eorum apud me, dicit Dominus.’
LV
‘Omnes sitientes, venite ad aquas,
et qui non habetis argentum, properate,
emite, et comedite;
venite, emite absque argento
et absque ulla commutatione vinum et lac.
Quare appenditis argentum non in panibus,
et laborem vestrum non in saturitate?
Audite, audientes me, et comedite bonum,
et delectabitur in crassitudine anima vestra.
Inclinate aurem vestram, et venite ad me;
audite, et vivet anima vestra,
et feriam vobiscum pactum sempiternum,
misericordias David fideles.
Ecce testem populis dedi eum,
ducem ac praeceptorem gentibus.
Ecce gentem quam nesciebas vocabis,
et gentes quae te non cognoverunt ad te current,
propter Dominum Deum tuum, et Sanctum Israel,
quia glorificavit te.
Quaerite Dominum dum inveniri potest;
invocate eum dum prope est.
Derelinquat impius viam suam,
et vir iniquus cogitationes suas,
et revertatur ad Dominum, et miserebitur eius;
et ad Deum nostrum,
quoniam multus est ad ignoscendum.
Non enim cogitationes meae cogitationes vestrae,
neque viae vestrae viae meae, dicit Dominus.
Quia sicut exaltantur caeli a terra,
sic exaltatae sunt viae meae a viis vestris,
et cogitationes meae a cogitationibus vestris.
Et quomodo descendit imber et nix de caelo,
et illuc ultra non revertitur,
sed inebriat terram, et infundit eam,
et germinare eam facit, et dat semen serenti,
et panem comedenti,
sic erit verbum meum quod egredietur de ore meo;
non revertetur ad me vacuum,
sed faciet quaecumque volui,
et prosperabitur in his ad quae misi illud.
Quia in laetitia egrediemini, et in pace deducemini;
montes et colles cantabunt coram vobis laudem,
et omnia ligna regionis plaudent manu.
Pro saliunca ascendet abies,
et pro urtica crescet myrtus;
et erit Dominus nominatus in signum aeternum
quod non auferetur.
LVI
Haec dicit Dominus,
‘Custodite iudicium, et facite iustitiam,
quia iuxta est salus mea ut veniat,
et iustitia mea ut reveletur.
Beatus vir qui facit hoc,
et filius hominis qui apprehendet istud,
custodiens sabbatum ne polluat illud,
custodiens manus suas ne faciat omne malum.’
Et non dicat filius advenae qui adhaeret Domino,
dicens, ‘Separatione dividet me Dominus a populo suo,’
et non dicat eunuchus, ‘Ecce ego lignum aridum.’
Quia haec dicit Dominus eunuchis,
‘Qui custodierint sabbata mea,
et elegerint quae ego volui,
et tenuerint foedus meum,
dabo eis in domo mea et in muris meis locum,
et nomen melius a filiis et filiabus,
nomen sempiternum dabo eis, quod non peribit.
‘Et filios advenae, qui adhaerent Domino,
ut colant eum, et diligant nomen eius,
ut sint ei in servos,
omnem custodientem sabbatum ne polluat illud
et tenentem foedus meum,
adducam eos in montem sanctum meum,
et laetificabo eos in domo orationis meae;
holocausta eorum et victimae eorum
placebunt mihi super altari meo,
quia domus mea domus orationis vocabitur
cunctis populis.’
Ait Dominus Deus, qui congregat dispersos Israel,
‘Adhuc congregabo ad eum congregatos eius.’
Omnes bestiae agri, venite ad devorandum,
universae bestiae saltus.
Speculatores eius caeci omnes, nescierunt universi,
canes muti non valentes latrare,
videntes vana, dormientes, et amantes somnia.
Et canes imprudentissimi nescierunt saturitatem;
ipsi pastores ignoraverunt intelligentiam,
omnes in viam suam declinaverunt;
unusquisque ad avaritiam suam,
a summo usque ad novissimum.
‘Venite, sumamus vinum, et impleamur ebrietate,
et erit sicut hodie, sic et cras, et multo amplius.’
LVII
Iustus perit, et non est qui recogitet in corde suo;
et viri misericordiae colliguntur,
quia non est qui intelligat,
a facie enim malitiae collectus est iustus.
Veniat pax;
requiescat in cubili suo
qui ambulavit in directione sua.
Vos autem accedite huc, filii auguratricis,
semen adulteri et fornicariae.
Super quem lusistis?
Super quem dilatastis os, et eiecistis linguam?
Numquid non vos filii scelesti, semen mendax,
qui consolamini in diis
subter omne lignum frondosum,
immolantes parvulos in torrentibus,
subter eminentes petras?
In partibus torrentis pars tua;
haec est sors tua , et ipsis effudisti libamen,
obtulisti sacrificium.
Numquid super his non indignabor?
Super montem excelsum et sublimem
posuisti cubile tuum,
et illuc ascendisti ut immolares hostias.
Et post ostium, et retro postem,
posuisti memoriale tuum.
Quia iuxta me discooperuisti,
et suscepisti adulterum,
dilatasti cubile tuum, et pepigisti cum eis foedus;
dilexisti stratum eorum manu aperta.
Et ornasti te regi unguento,
et multiplicasti pigmenta tua.
Misisti legatos tuos procul,
et humiliata es usque ad inferos.
In multitudine via tua laborasti;
non dixisti, ‘Quiescam.’
Vitam manus tua invenisti; propterea non rogasti.
Pro quo sollicita timuisti, quia mentita es,
et mei non es recordata,
neque cogitasti in corde tuo?
Quia ego tacens et quasi non videns,
et mei oblita es.
Ego annuntiabo iustitiam tuam,
et opera tua non proderunt tibi.
Cum clamaveris, liberent te congregati tui,
et omnes eos auferet ventus, tollet aura.
Qui autem fiduciam habet mei,
haereditabit terram,
et possidebit montem sanctum meum.
Et dicam, ‘Viam facite, praebete iter;
decimate de semita,
auferte offendicula de via populi mei.’
Quia haec dicit Excelsus, et Sublimis,
habitans aeternitatem,
et sanctum Nomen eius,
‘In excelso et in sancto habitans,
et cum contrito et humili spiritu,
ut vivificet spiritum humilium,
et vivificet cor contritorum.
Non enim in sempiternum litigabo,
neque usque ad finem irascar,
quia spiritus a facie mea egredietur,
et flatus ego faciam.
Propter iniquitatem avaritiae eius iratus sum,
et percussi eum.
Abscondi a te faciem meam, et indignatus sum;
et abiit vagus in via cordis sui.
Vias eius vidi, et sanavi eum,
et reduxi eum, et reddidi consolationes ipsi,
et lugentibus eius.
Creavi fructum labiorum pacem ,
pacem ei qui longe est et qui prope,’
dixit Dominus, ‘et sanavi eum.
Impii autem quasi mare fervens,
quod quiescere non potest,
et redundant fluctus eius in conculcationem et lutum.
Non est pax impiis,’ dicit Dominus Deus.
LVIII
‘Clama, ne cesses, quasi tuba exalta vocem tuam,
et annuntia populo meo scelera eorum,
et domui Iacob peccata eorum.
Me etenim de die in diem quaerunt,
et scire vias meas volunt,
quasi gens quae iustitiam fecerit,
et iudicium Dei sui non dereliquerit.
Rogant me iudicia iustitiae,
appropinquare Deo volunt.
Quare ieiunavimus, et non aspexisti;
humiliavimus animas nostras, et nescisti?
Ecce in die ieiunii vestri invenitur voluntas vestra,
et omnes debitores vestros repetitis.
Ecce ad lites et contentiones ieiunatis,
et percutitis pugno impie.
Nolite ieiunare sicut usque ad hanc diem,
ut audiatur in excelso clamor vester.
‘Numquid tale est ieiunium quod elegi,
per diem affligere hominem animam suam?
Numquid contorquere quasi circulum caput suum,
et saccum et cinerem sternere?
Numquid istud vocabis ieiunium,
et diem acceptabilem Domino?
Nonne hoc est magis ieiunium quod elegi?
Dissolve colligationes impietatis,
solve fasciculos deprimentes,
dimitte eos qui confracti sunt liberos,
et omne onus dirumpe;
frange esurienti panem tuum,
et egenos vagosque induc in domum tuam;
cum videris nudum, operi eum,
et carnem tuam ne despexeris.
Tunc erumpet quasi mane lumen tuum,
et sanitas tua citius orietur,
et anteibit faciem tuam iustitia tua,
et gloria Domini colliget te.
Tunc invocabis, et Dominus exaudiet;
clamabis, et dicet, Ecce adsum.
Si abstuleris de medio tui catenam,
et desieris extendere digitum
et loqui quod non prodest;
cum effuderis esurienti animam tuam,
et animam afflictam repleveris,
orietur in tenebris lux tua,
et tenebrae tuae erunt sicut meridies.
Et requiem tibi dabit Dominus semper,
et implebit splendoribus animam tuam,
et ossa tua liberabit;
et eris quasi hortus irriguus,
et sicut fons aquarum cuius non deficient aquae.
Et aedificabuntur in te deserta saeculorum,
fundamenta generationis et generationis suscitabis;
et vocaberis aedificator sepium,
avertens semitas in quietem.
‘Si averteris a sabbato pedem tuum
facere voluntatem tuam in die sancto meo,
et vocaveris sabbatum delicatum,
et sanctum Domini gloriosum,
et glorificaveris eum dum non facis vias tuas,
et non invenitur voluntas tua,
ut loquaris sermonem,
tunc delectaberis super Domino,
et sustollam te super altitudines terrae,
et cibabo te haereditate Iacob patris tui;
os enim Domini locutum est.’
LIX
Ecce non est abbreviata manus Domini,
ut salvare nequeat,
neque aggravata est auris eius, ut non exaudiat.
Sed iniquitates vestrae diviserunt
inter vos et Deum vestrum;
et peccata vestra absconderunt faciem eius a vobis,
ne exaudiret.
Manus enim vestrae pollutae sunt sanguine,
et digiti vestri iniquitate;
labia vestra locuta sunt mendacium,
et lingua vestra iniquitatem fatur.
Non est qui invocet iustitiam,
neque est qui iudicet vere;
sed confidunt in nihilo, et loquuntur vanitates;
conceperunt laborem, et pepererunt iniquitatem.
Ova aspidum ruperunt, et telas araneae texuerunt.
Qui comederit de ovis eorum, morietur;
et quod confotum est, erumpet in regulum.
Telae eorum non erunt in vestimentum,
neque operientur operibus suis;
opera eorum opera inutilia,
et opus iniquitatis in manibus eorum.
Pedes eorum ad malum currunt,
et festinant ut effundant sanguinem innocentem;
cogitationes eorum cogitationes inutiles,
vastitas et contritio in viis eorum.
Viam pacis nescierunt,
et non est iudicium in gressibus eorum;
semitae eorum incurvatae sunt eis,
omnis qui calcat in eis, ignorat pacem.
Propter hoc elongatum est iudicium a nobis,
et non apprehendet nos iustitia.
Exspectavimus lucem, et ecce tenebrae;
splendorem, et in tenebris ambulavimus.
Palpavimus sicut caeci parietem,
et quasi absque oculis attrectavimus,
impegimus meridie quasi in tenebris;
in caliginosis quasi mortui.
Rugiemus quasi ursi omnes,
et quasi columbae meditantes gememus,
exspectavimus iudicium, et non est;
salutem, et elongata est a nobis.
Multiplicatae sunt enim iniquitates nostrae coram te,
et peccata nostra responderunt nobis,
quia scelera nostra nobiscum
et iniquitates nostras cognovimus.
Peccare et mentiri contra Dominum,
et aversi sumus ne iremus post tergum Dei nostri,
ut loqueremur calumniam et transgressionem,
concepimus et locuti sumus de corde verba mendacii.
Et conversum est retrorsum iudicium,
et iustitia longe stetit, quia corruit in platea veritas,
et aequitas non potuit ingredi.
Et facta est veritas in oblivionem,
et qui recessit a malo, praedae patuit.
Et vidit Dominus,
et malum apparuit in oculis eius,
quia non est iudicium.
Et vidit quia non est vir, et aporiatus est,
quia non est qui occurrat;
et salvavit sibi brachium suum,
et iustitia eius ipsa confirmavit eum.
Indutus est iustitia ut lorica,
et galea salutis in capite eius;
indutus est vestimentis ultionis,
et opertus est quasi pallio zeli;
sicut ad vindictam
quasi ad retributionem indignationis hostibus suis,
et vicissitudinem inimicis suis;
insulis vicem reddet.
Et timebunt qui ab occidente nomen Domini,
et qui ab ortu solis gloriam eius,
cum venerit quasi fluvius violentus
quem spiritus Domini cogit.
‘Et venerit Sion Redemptor,
et eis qui redeunt ab iniquitate in Iacob,’
dicit Dominus.
‘Hoc foedus meum cum eis,’ dicit Dominus, ‘spiritus meus qui est in te, et verba mea quae posui in ore tuo, non recedent de ore tuo, et de ore seminis tui, et de ore seminis seminis tui,’ dicit ‘Dominus, amodo et usque in sempiternum.’
LX
Surge, illuminare, Ierusalem,
quia venit lumen tuum,
et gloria Domini super te orta est.
Quia ecce tenebrae operient terram,
et caligo populos;
super te autem orietur Dominus,
et gloria eius in te videbitur.
Et ambulabunt gentes in lumine tuo,
et reges in splendore ortus tui.
Leva in circuitu oculos tuos, et vide,
omnes isti congregati sunt, venerunt tibi;
filii tui de longe venient et filiae tuae de latere surgent.
Tunc videbis, et afflues,
mirabitur et dilatabitur cor tuum,
quando conversa fuerit ad te multitudo maris;
fortitudo gentium venerit tibi.
Inundatio camelorum operiet te,
dromedarii Madian et Epha;
omnes de Saba venient,
aurum et thus deferentes,
et laudem Domino annuntiantes.
Omne pecus Cedar congregabitur tibi;
arietes Nabaioth ministrabunt tibi;
offerentur super placabili altari meo,
et domum maiestatis meae glorificabo.
Qui sunt isti qui ut nubes volant,
et quasi columbae ad fenestras suas?
Me enim insulae exspectant,
et naves maris in principio,
ut adducam filios tuos de longe;
argentum eorum, et aurum eorum cum eis,
nomini Domini Dei tui,
et Sancto Israel, quia glorificavit te.
Et aedificabunt filii peregrinorum muros tuos,
et reges eorum ministrabunt tibi;
in indignatione enim mea percussi te,
et in reconciliatione mea misertus sum tui.
Et aperientur portae tuae iugiter;
die ac nocte non claudentur,
ut afferatur ad te fortitudo gentium,
et reges earum adducantur.
Gens enim et regnum quod non servierit tibi peribit,
et gentes solitudine vastabuntur.
Gloria Libani ad te veniet,
abies, et buxus, et pinus simul
ad ornandum locum sanctificationis meae;
et locum pedum meorum glorificabo.
Et venient ad te curvi filii eorum qui humiliaverunt te,
et adorabunt vestigia pedum tuorum
omnes qui detrahebant tibi,
et vocabunt te civitatem Domini,
Sion Sancti Israel.
Pro eo quod fuisti derelicta et odio habita,
et non erat qui per te transiret,
ponam te in superbiam saeculorum,
gaudium in generationem et generationem;
et suges lac gentium, et mamilla regum lactaberis;
et scies quia ego Dominus salvans te,
et Redemptor tuus, Fortis Iacob.
Pro aere afferam aurum,
et pro ferro afferam argentum,
et pro lignis aes, et pro lapidibus ferrum;
et ponam visitationem tuam pacem,
et praepositos tuos iustitiam.
Non audietur ultra iniquitas in terra tua,
vastitas et contritio in terminis tuis,
et occupabit salus muros tuos,
et portas tuas laudatio.
Non erit tibi amplius sol ad lucendum per diem,
nec splendor lunae illuminabit te,
sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam,
et Deus tuus in gloriam tuam.
Non occidet ultra sol tuus,
et luna tua non minuetur,
quia erit tibi Dominus in lucem sempiternam,
et complebuntur dies luctus tui.
Populus autem tuus omnes iusti;
in perpetuum haereditabunt terram,
germen plantationis meae,
opus manus meae ad glorificandum.
Minimus erit in mille, et parvulus in gentem fortissimam.
Ego Dominus in tempore eius subito faciam istud.
LXI
Spiritus Domini super me,
eo quod unxerit Dominus me;
ad annuntiandum mansuetis misit me,
ut mederer contritis corde,
et praedicarem captivis indulgentiam,
et clausis apertionem;
ut praedicarem annum placabilem Domino,
et diem ultionis Deo nostro;
ut consolarer omnes lugentes,
ut ponerem lugentibus Sion,
et darem eis coronam pro cinere,
oleum gaudii pro luctu,
pallium laudis pro spiritu moeroris;
et vocabuntur in ea fortes iustitiae,
plantatio Domini ad glorificandum.
Et aedificabunt deserta a saeculo,
et ruinas antiquas erigent,
et instaurabunt civitates desertas,
dissipatas in generationem et generationem.
Et stabunt alieni, et pascent pecora vestra,
et filii peregrinorum agricolae et vinitores vestri erunt.
Vos autem sacerdotes Domini vocabimini,
Ministri Dei nostri dicetur vobis,
fortitudinem gentium comedetis,
et in gloria earum superbietis.
Pro confusione vestra duplici et rubore,
laudabunt partem suam;
propter hoc in terra sua duplicia possidebunt,
laetitia sempiterna erit eis.
Quia ego Dominus diligens iudicium,
et odio habens rapinam in holocausto;
et dabo opus eorum in veritate,
et foedus perpetuum feriam eis.
Et scient in gentibus semen eorum,
et germen eorum in medio populorum;
omnes qui viderint eos cognoscent illos,
quia isti sunt semen cui benedixit Dominus.
Gaudens gaudebo in Domino,
et exsultabit anima mea in Deo meo,
quia induit me vestimentis salutis,
et indumento iustitiae circumdedit me,
quasi sponsum decoratum corona,
et quasi sponsam ornatam monilibus suis.
Sicut enim terra profert germen suum,
et sicut hortus semen suum germinat,
sic Dominus Deus germinabit iustitiam
et laudem coram universis gentibus.
LXII
Propter Sion non tacebo,
et propter Ierusalem non quiescam,
donec egrediatur ut splendor iustus eius,
et salvator eius ut lampas accendatur.
Et videbunt gentes iustum tuum,
et cuncti reges inclytum tuum;
et vocabitur tibi nomen novum,
quod os Domini nominabit.
Et eris corona gloria in manu Domini,
et diadema regni in manu Dei tui.
Non vocaberis ultra Derelicta,
et terra tua non vocabitur amplius Desolata;
sed vocaberis, Voluntas mea in ea,
et terra tua Inhabitata,
quia complacuit Domino in te,
et terra tua inhabitabitur.
Habitabit enim iuvenis cum virgine,
et habitabunt in te filii tui;
et gaudebit sponsus super sponsam,
et gaudebit super te Deus tuus.
Super muros tuos, Ierusalem, constitui custodes;
tota die et tota nocte in perpetuum non tacebunt.
Qui reminiscimini Domini, ne taceatis,
et ne detis silentium ei,
donec stabiliat
et donec ponat Ierusalem laudem in terra.
Iuravit Dominus in dextera sua,
et in brachio fortitudinis suae,
‘Si dedero triticum tuum ultra cibum inimicis tuis;
et si biberint filii alieni vinum tuum in quo laborasti.
Quia qui congregant illud, comedent,
et laudabunt Dominum;
et qui comportant illud, bibent in atriis sanctis meis.’
Transite, transite per portas,
praeparate viam populo;
planum facite iter, eligite lapides,
et elevate signum ad populos.
Ecce Dominus auditum fecit in extremis terrae…
Dicite filiae Sion,
‘Ecce Salvator tuus venit;
ecce merces eius cum eo, et opus eius coram illo.’
Et vocabunt eos, Populus sanctus, redempti a Domino;
tu autem vocaberis, Quaesita civitas, et non Derelicta.
LXIII
Quis est iste, qui venit de Edom,
tinctis vestibus de Bosra?
iste formosus in stola sua,
gradiens in multitudine fortitudinis suae?
‘Ego qui loquor iustitiam,
et propugnator sum ad salvandum.’
Quare ergo rubrum est indumentum tuum,
et vestimenta tua sicut calcantium in torculari ?
‘Torcular calcavi solus,
et de gentibus non est vir mecum;
calcavi eos in furore meo, et conculcavi eos in ira mea,
et aspersus est sanguis eorum super vestimenta mea,
et omnia indumenta mea inquinavi.
Dies enim ultionis in corde meo;
annus redemptionis meae venit.
Circumspexi, et non erat auxiliator;
quaesivi, et non fuit qui adiuvaret,
et salvavit mihi brachium meum,
et indignatio mea ipsa auxiliata est mihi.
Et conculcavi populos in furore meo,
et inebriavi eos in indignatione mea,
et detraxi in terram virtutem eorum.’
Miserationum Domini recordabor;
laudem Domini super omnibus
quae reddidit nobis Dominus,
et super multitudinem bonorum domui Israel,
quae largitus est eis secundum indulgentiam suam,
et secundum multitudinem misericordiarum suarum.
Et dixit, ‘Verumtamen populus meus est,
filii non negantes,’ et factus est eis Salvator.
In omni tribulatione eorum non est tribulatus,
et angelus faciei eius salvavit eos,
in dilectione sua et in indulgentia sua ipse redemit eos,
et portavit eos,
et elevavit eos cunctis diebus saeculi.
Ipsi autem ad iracundiam provocaverunt,
et afflixerunt spiritum Sancti eius,
et conversus est eis in inimicum,
et ipse debellavit eos.
Et recordatus est dierum saeculi Moysi,
et populi sui.
Ubi est qui eduxit eos de mari
cum pastoribus gregis sui?
Ubi est qui posuit
in medio eius spiritum Sancti sui;
qui eduxit ad dexteram Moysen,
brachio maiestatis suae;
qui scidit aquas ante eos,
ut faceret sibi nomen sempiternum;
qui eduxit eos per abyssos,
quasi equum in deserto non impingentem?
Quasi animal in campo descendens,
spiritus Domini ductor eius fuit.
Sic adduxisti populum tuum,
ut faceres tibi nomen gloria.
Attende de caelo,
et vide de habitaculo sancto tuo, et gloriae tuae.
Ubi est zelus tuus, et fortitudo tua,
multitudo viscerum tuorum et miserationum tuarum?
Super me continuerunt se.
Tu enim Pater noster,
et Abraham nescivit nos,
et Israel ignoravit nos;
tu, Domine, Pater noster, Redemptor noster,
a saeculo nomen tuum.
Quare errare nos fecisti, Domine, de viis tuis;
indurasti cor nostrum ne timeremus te?
Convertere propter servos tuos,
tribus haereditatis tuae.
Quasi nihilum possederunt populum sanctum tuum,
hostes nostri conculcaverunt sanctificationem tuam.
Facti sumus quasi in principio,
cum non dominareris nostri,
neque invocaretur nomen tuum super nos.
LXIV
Utinam dirumperes caelos, et descenderes;
a facie tua montes defluerent;
sicut exustio ignis tabescerent, aquae arderent igni,
ut notum fieret nomen tuum inimicis tuis;
a facie tua gentes turbarentur.
Cum feceris mirabilia, non sustinebimus;
descendisti, et a facie tua montes defluxerunt.
A saeculo non audierunt,
neque auribus perceperunt;
oculus non vidit, Deus, absque te,
quae praeparasti exspectantibus te.
Occurristi laetanti, et facienti iustitiam;
in viis tuis recordabuntur tui.
Ecce tu iratus es, et peccavimus;
in ipsis fuimus semper, et salvabimur.
Et facti sumus ut immundus omnes nos,
et quasi pannus menstruatae
universae iustitiae nostrae;
et cecidimus quasi folium universi,
et iniquitates nostrae quasi ventus abstulerunt nos.
Non est qui invocet nomen tuum,
qui consurgat, et teneat te.
Abscondisti faciem tuam a nobis,
et allisisti nos in manu iniquitatis nostrae.
Et nunc, Domine, Pater noster es tu,
nos vero lutum; et fictor noster tu,
et opera manuum tuarum omnes nos.
Ne irascaris, Domine, satis,
et ne ultra memineris iniquitatis nostrae;
ecce, respice, populus tuus omnes nos.
Civitas Sancti tui facta est deserta,
Sion deserta facta est, Ierusalem desolata est.
Domus sanctificationis nostrae et gloriae nostrae,
ubi laudaverunt te patres nostri,
facta est in exustionem ignis,
et omnia desiderabilia nostra versa sunt in ruinas.
Numquid super his continebis te, Domine;
tacebis, et affliges nos vehementer?
LXV
Quaesierunt me qui ante non interrogabant;
invenerunt qui non quaesierunt me.
Dixi, ‘Ecce ego, ecce ego,’
ad gentem quae non invocabat nomen meum.
Expandi manus meas tota die
ad populum incredulum,
qui graditur in via non bona post cogitationes suas.
Populus qui ad iracundiam provocat me
ante faciem meam semper;
qui immolant in hortis, et sacrificant super lateres;
qui habitant in sepulchris,
et in delubris idolorum dormiunt;
qui comedunt carnem suillam,
et ius profanum in vasis eorum;
qui dicunt, ‘Recede a me, non appropinques mihi,
quia immundus es.’
Isti fumus erunt in furore meo, ignis ardens tota die.
Ecce scriptum est coram me,
‘Non tacebo, sed reddam,
et retribuam in sinum eorum.
Iniquitates vestras,
et iniquitates patrum vestrorum simul, dicit Dominus;
qui sacrificaverunt super montes,
et super colles exprobraverunt mihi;
et remetiar opus eorum primum in sinu eorum.’
Haec dicit Dominus,
‘Quomodo si inveniatur granum in botro,
et dicatur, Ne dissipes illud, quoniam benedictio est,
sic faciam propter servos meos,
ut non disperdam totum.
Et educam de Iacob semen,
et de Iuda possidentem montes meos;
et haereditabunt eam electi mei,
et servi mei habitabunt ibi.
Et erunt campestria in caulas gregum,
et vallis Achor in cubile armentorum,
populo meo qui requisierunt me.
Et vos qui dereliquistis Dominum,
qui obliti estis montem sanctum meum,
qui ponitis fortunae mensam, et libatis super eam,
numerabo vos in gladio,
et omnes in caede corruetis,
pro eo quod vocavi, et non respondistis;
locutus sum, et non audistis;
et faciebatis malum in oculis meis,
et quae nolui elegistis.’
Propter hoc haec dicit Dominus Deus,
‘Ecce servi mei comedent, et vos esurietis;
ecce servi mei bibent, et vos sitietis;
ecce servi mei laetabuntur, et vos confundemini;
ecce servi mei laudabunt prae exsultatione cordis,
et vos clamabitis prae dolore cordis,
et prae contritione spiritus ululabitis,
et dimittetis nomen vestrum in iuramentum electis meis;
et interficiet te Dominus Deus,
et servos suos vocabit nomine alio,
in quo qui benedictus est super terram
benedicetur in Deo, amen,
et qui iurat in terra iurabit in Deo, amen,
quia oblivioni traditae sunt angustiae priores,
et quia absconditae sunt ab oculis meis.
‘Ecce enim ego creo caelos novos, et terram novam;
et non erunt in memoria priora,
et non ascendent super cor.
Sed gaudebitis et exsultabitis usque in sempiternum
in his quae ego creo,
quia ecce ego creo Ierusalem exsultationem,
et populum eius gaudium.
Et exsultabo in Ierusalem, et gaudebo in populo meo,
et non audietur in eo ultra vox fletus et vox clamoris.
Non erit ibi amplius infans dierum,
et senex qui non impleat dies suos,
quoniam puer centum annorum morietur,
et peccator centum annorum maledictus erit.
Et aedificabunt domos, et habitabunt;
et plantabunt vineas, et comedent fructus earum.
Non aedificabunt, et alius habitabit;
non plantabunt, et alius comedet,
secundum enim dies ligni erunt dies populi ei,
et opera manuum eorum inveterabunt.
Electi mei non laborabunt frustra,
neque generabunt in conturbatione,
quia semen benedictorum Domini est,
et nepotes eorum cum eis.
Eritque antequam clament, ego exaudiam;
adhuc illis loquentibus, ego audiam.
Lupus et agnus pascentur simul,
leo et bos comedent paleas,
et serpenti pulvis panis eius.
Non nocebunt,
neque Occident in omni monte sancto meo,’
dicit Dominus.
LXVI
Haec dicit Dominus, ‘Caelum sedes mea,
terra autem scabellum pedum meorum.
Quae est ista domus quam aedificabitis mihi?
Et quis est iste locus quietis meae?
Omnia haec manus mea fecit,
et facta sunt universa ista,’ dicit Dominus,
‘ad quem autem respiciam, nisi ad pauperculum,
et contritum spiritu, et trementem sermones meos?’
Qui immolat bovem, quasi qui interficiat virum;
qui mactat pecus, quasi qui excerebret canem;
qui offert oblationem,
quasi qui sanguinem suillum offerat;
qui recordatur thuris, quasi qui benedicat idolo.
Haec omnia elegerunt in viis suis,
et in abominationibus suis anima eorum delectata est.
Unde et ego eligam illusiones eorum,
et quae timebant adducam eis;
quia vocavi, et non erat qui responderet;
locutus sum, et non audierunt;
feceruntque malum in oculis meis,
et quae nolui elegerunt.
Audite verbum Domini, qui tremitis ad verbum eius.
‘Dixerunt fratres vestri odientes vos,
et abiicientes propter nomen meum;
Glorificetur Dominus, et videbimus in laetitia vestra;
ipsi autem confundentur.
‘Vox populi de civitate, vox de templo,
vox Domini reddentis retributionem inimicis suis.
‘Antequam parturiret, peperit;
antequam veniret partus eius, peperit masculum.
Quis audivit umquam tale?
Et quis vidit huic simile?
Numquid parturiet terra in die una,
aut parietur gens simul,
quia parturivit et peperit Sion filios suos?
Numquid ego qui alios parere facio,
ipse non pariam?’ dicit Dominus.
‘Si ego, qui generationem ceteris tribuo,
sterilis ero?’ ait Dominus Deus tuus.
‘Laetamini cum Ierusalem et exsultate in ea,
omnes qui diligitis eam;
gaudete cum ea gaudio,
universi qui lugetis super eam,
ut sugatis et repleamini ab ubere consolationis eius;
ut mulgeatis et deliciis affluatis
ab omnimoda gloria eius.’
Quia haec dicit Dominus,
‘Ecce ego declinabo super eam quasi fluvium pacis,
et quasi torrentem inundantem gloriam gentium,
quam sugetis ad ubera portabimini,
et super genua blandientur vobis.
Quomodo si cui mater blandiatur,
ita ego consolabor vos, et in Ierusalem consolabimini.
Videbitis, et gaudebit cor vestrum,
et ossa vestra quasi herba germinabunt,
et cognoscetur manus Domini servis eius,
et indignabitur inimicis suis.
‘Quia ecce Dominus in igne veniet,
et quasi turbo quadrigae eius,
reddere in indignatione furorem suum
et increpationem suam in flamma ignis;
quia in igne Dominus diiudicabit,
et in gladio suo ad omnes carnem;
et multiplicabuntur interfecti a Domino,
‘qui sanctificabantur et mundos se putabant in hortis post ianuam intrinsecus, qui comedebant carnem suillam, et abominationem et murem, simul consumentur, dicit Dominus. Ego autem opera eorum et cogitationes eorum venio ut congregem, cum omnibus gentibus et linguis, et venient, et videbunt gloriam meam. Et ponam in eis signum, et mittam ex eis qui salvati fuerint, ad gentes in mare, in Africam, et Lydiam, tendentes sagittam, in Italiam et Graeciam, ad insulas longe, ad eos qui non audierunt de me, et non viderunt gloriam meam. Et annuntiabunt gloriam meam gentibus, et adducent omnes fratres vestros de cunctis gentibus donum Domino, in equis, et in quadrigis, et in lecticis, et in mulis, et in carrucis, ad montem sanctum meum Ierusalem, dicit Dominus, quomodo si inferant filii Israel munus in vase mundo in domum Domini. Et assumam ex eis in sacerdotes et Levitas, dicit Dominus.
‘Quia sicut caeli novi et terra nova,
quae ego facio stare coram me, dicit Dominus,
sic stabit semen vestrum et nomen vestrum.
Et erit mensis ex mense, et sabbatum ex sabbato,
veniet omnis caro ut adoret coram facie mea,
dicit Dominus.
‘Et egredientur, et videbunt cadavera virorum qui praevaricati sunt in me; vermis eorum non morietur, et ignis eorum non extinguetur; et erunt usque ad satietatem visionis omni carni.’